CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Basilius Caesariensis - Hexaemeron.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Eustathius, Ancienne version latine des neuf homélies sur l'Hexaéméron de Basile de Césarée, Emmanuel Amand de Mendieta (éd.), Stig Y. Rudberg (éd.), Akademie-Verlag, Berlin, 1958, p. 88-98.

<5>

1. 5, 1 Spectavi haec ego et admiratus sum dei sapientiam, quia inrationabiles animantes providae custodesque salutis habentur propriae, et intellegunt quid sibi sit conveniens, quid adversum. 5, 2 Nos igitur quid dicemus, qui ratione sumus honestati, promissionibus invitati, spiritaliter eruditi, piscibus inrationabilius nostra negotia disponentes, licet illis etiam studium sit scientiae futurorum. Nos autem, infidelitate venturi saeculi depravati, nostram vitam per actus foedissimos et inlicitas voluptates expendimus. 5, 3 Pisces igitur tot maris intervalla transcurrunt, ut possint invenire quod utile est. Quid tandem tu dicturus es, habens cohaerentem tibi desidiam quae nequitiae princeps est ? 5, 4 Nullus igitur de ignoratione causetur : naturalis enim nobis insita est ratio vel in adpetendam bonorum familiaritatem vel in declinandam noxiorum laesionem.
2. 5, 5 Itaque non recedam ab exemplis animalium marinorum, quoniam haec nobis examinanda proposuimus. 5, 6 Audivi ego quendam de litoreis habitatoribus referentem quia maritimus echinus, cum sit vilissimus ac sprebilis, sit index saepe navigantibus futurae serenitatis aut hiemis. Nam, cum praesenserit flatus inminere ventorum, sub lapide se conlocat, quo, velut ancorae dente subnixus, quassationem tempestatis enitet, patiturque se tantisper deprimi pondere superposito, dummodo non iactetur a fluctibus. 5, 7 Hoc cum viderint signum nautici, sciunt mox ventorum fremitum concitandum.
3. 5, 8 Et certe nullus astrologus aut Chaldaeus, ortu siderum colligens aëris qualitatem, docuit echinum, sed maris tempestatumque dominus huic quoque animali exiguo magnificae sapientiae suae vestigia manifesta signavit. 5, 9 Ita nihil inprovidum, nihil praetermissum est apud deum : cuncta enim speculatur oculus ille insopitus et omnibus praesto est, remedia salutis adportans. Qui, si echinum suae visitationis non reliquit exortem, te tuaque, o homo, non respiciet ?
4. 5, 10 « Viri, diligite vestras coniuges. » Quod, etsi terrarum interiecta prolixitas disiungere vos ad tempus forte videbitur, naturae tamen foedus et | benedictionis iugum sit vobis indiscreta coniunctio.
5. 5, 11 Vipera, cum sit saevissima, serpentium, pergit ad conubium murenae, sibilisque | significans se venisse, provocat eam de profundo maris ad consortium nuptiale procedere, quae mox oboediens copulatur ei.
6. 5, 12 Quid igitur iste sermo desiderat ? Quia, licet asper sit vir et moribus habeatur inmitis, hunc tamen uxor ferre necessario debet, nullis occasionibus contractam semel dirimens affectionem. 5, 13 At vero dicis illum iracundum esse vel crudelem sed maritus est ; vinolentum sed coniunctus tibi est per naturam ; durum et inplacabilem sed corporis tui pars habetur pretiosior.