Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Basilius Caesariensis - Hexaemeron. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 03/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Ancienne version latine des neuf homélies sur l'Hexaéméron de Basile de Césarée, Emmanuel Amand de Mendieta (éd.), Stig Y. Rudberg (éd.), Akademie-Verlag, Berlin, 1958, p. 88-98. ,
<6>
1. 6, 1 Audiat et maritus congruam sibi monitionem. Vipera pestiferum virus evomit nuptialis causa reverentiae. Tu feritatem animi et amaritudinem non deponis, coactus pudore coniugii ?
2. 6, 2 Fors autem viperae nobis exemplum alias etiam reperiemus esse conveniens, quia magis adulterium naturae facit coitio viperae cum murena. Recognoscant igitur qui alienis matrimoiis insidias parant, quali bestiae conparantur.
3. 6, 3 Itaque unum semper est propositum quo possit ecclesia fabricari, et ob hoc hortor, ut cessent libidines flagitiosorum marinis exemplis et terrestribus castigandae.
4. 6, 4 Hic me sermonem statuere tam vespertinum tempus quam corporis cogit infirmitas. 6, 5 Nam plura forent quae tractatui deberemus adicere, praecipue cum studiosi sint auditores, et super his quae in mari nascuntur admiratione dignissimis, vel de ipso mari quomodo aqua eius gelatur in salem ; vel quomodo lapis ille pretiosus qui corallius nominatur, herba est dum habetur in pelago, postquam vero in aërem fuerit educta, mox mutatur in lapidem ; vel unde vilissimis animantium ostreismargaritam pretio gravem natura subiecit, ut eam quam reges magnopere, desiderant, per litus et asperas cautes testa inclusam conchae, pauper piscator inveniat ; unde aurosam lanam maritimae nutriunt pinnae ; vel unde purpuram conchylia ministrant imperatoribus, quae florum omnium pulchritudinem venustate proprii coloris exuperat.
5. 6, 6 Eiciant aquae. Quid non necessarium factum est aut quid non opimum vitae nostrae conlatum est ? Quorum pars ministeriis hominum proficit, alia sibi contemplatio mirabilis vindicat creaturae, nonnulla terribilia quae nostram scilicet desidiam coërcerent.
6. 6, 7 Fecit deus cetos magnos. Non vero quia ab aliis piscibus exiguis maius est, | idcirco magnum dicitur, sed quia inmanitate membrorum montibus coaequatur excelsis, quod etiam saepe putatur esse insula, cum se ad summas undas | levi natatu sustulerit. Hoc tamen non in litoribus usitatis aut in locis habitabilibus diversatur, sed antiquum pontum fertur incolere. Tales igitur ad incutiendum nobis timorem atque terrorem beluae sunt formatae.
7. 6, 8 Cum vero audieris quia naves ingentes, sinu tumente velorum ventoque prospero volitantes in pelago, piscis tenuissimus ita retardat ac retinet, ut diutius efficiantur inmobiles, velut quibusdam fundatae radicibus in profundo, nonne et per hoc minimum animal divinae virtutis accipies documentum ?
8. 6, 9 Neque enim solus canis aut xiphias aut ballaena formidolosa est, sed etiam pastinacae aculeus, et certe defunctae, lepusque marinus pari timore caventur, indeclinabilem celeremque portando perniciem.
9. 6, 10 Quae cum ita sint, maluit te providentia conditoris semper esse pervigilem, quatenus in eum fidens cunctas subinde noxias pestes effugias.
10. 6, 11 Sed iam de gurgite pelagi remeantes revertamur ad terram, nam alia nobis ex aliis occurrentia creaturae miracula, velut quidam fluctus, crebris alternisque iactationibus nostrum submersere sermonem. Et sane mirabor si non sensus noster, causis ingentioribus occupatus in terram, denuo sicut Ionas in mare refugiat.
11. 6, 12 Quamobrem videtur mihi disputationis nostrae series, multis implexa miraculorum milibus ac suae mediocritatis oblita, similis esse navigantibus in alto, qui, ad certum locum cursum minime dirigentes, ignorant quantum spatii velificando peregerint. 6, 13 Quod utique nostro sermoni provenisse probavimus, qui, dum per creaturae tramites latius evagatur, multitudinem relatorum sensu non percipit. 6, 14 Sed, quamquam sit cupidus audiendi coetus adstantium, iocundissimaque cordibus eorum videatur dominicorum narratio mirabilium, tamen hic finem facimus disserendi, sequenti die residua fenoris soluturi.
12. 6, 15 Nunc vero simul omnes gratias super his quae dicta sunt referamus, et supplementum eorum quae minus explicuimus postulemus, fiatque vos inter ipsas epulas reminisci quae, vel mane vel ad vesperam, noster affatus exprompsit eorumque memoriam cohaerere vobis, etiam cum somno quiescitis, et suavitatem quam interdiu percepistis, noctis | quoque tempore ruminare, ut ita liceat vobis dicere : « ego dormio et cor meum vigilat », meditando die noctuque legem domini, cui gloria et | honor, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
13. EXPLICIT LIBER SEPTIMUS