CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« FranciscusBoussuetus - De natura aquatilium carmen.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 19/07/2026. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
François Boussuet, Francisci Boussueti De natura aquatilium carmen, in universam Gulielmi Rondeletii quam de piscibus marinis scripsit historiam: cum vivis eorum imaginibus, Lyon, Apud Matthiam Bonhome, 1558.

De Anguillis1sourcesRondelet 1555, 201 : Multum nutrit nec facile dissipatur cum glutinosa sit. Quare otiosis cibus est insalubris iisque qui cum morbis a pituita viscida ortis conflictantur [...] In veru tostae meliores.

Phlegmaticis epulum minime est Anguilla salubre,Huic lentoris enim copia alitque nimis.Fit melior transfixa veru moxque ignibus assa,Ut fit enim aridior, sic mage grata gulae.Lippius
5
Saepe puer ludens vasti prope littora ponti
Decipit Anguillas, longa intestina sub undaConiiciens, hami setis aequata videres,Ut videt utque ruit, longa intestina petentemArripit atque cito sensit tumefacta perire.
10
Namque puer sufflans anima intestina replevit
Et subito ventus densus percurrit in oraAnguilla et pueri flatu tumefacta laboratEt vento arctatur strutraque (frustraque ?) evadere tentatInflatam penitus et toto pectore anhelam,
15
Spiritus educit pueri ludentis in altum.

Notes de source :

1. Rondelet 1555, 201 : Multum nutrit nec facile dissipatur cum glutinosa sit. Quare otiosis cibus est insalubris iisque qui cum morbis a pituita viscida ortis conflictantur [...] In veru tostae meliores.