CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« FranciscusBoussuetus - De natura aquatilium carmen.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 20/07/2026. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
François Boussuet, Francisci Boussueti De natura aquatilium carmen, in universam Gulielmi Rondeletii quam de piscibus marinis scripsit historiam: cum vivis eorum imaginibus, Lyon, Apud Matthiam Bonhome, 1558.

De Cancro fluviatili1sourcesRondelet 1555, 209 : Cancri fluviatiles satis nutriunt et corpora humectant ; fluviatilium cancrorum, inquit <Dioscorides>, cinis dessicat et proprietate totius substantiae mire demorsis a cane rabido auxiliatur, vel solus, vel cum thuris parte una, gentianae quinque, cancrorum decem. Vel eo cinere utendum quemadmodum parabat Aeschrion, longo usu peritissimus qui vivos cancros in aeneam patinam iniectos tamdiu urebat quoad in cinerem redigerentur, ut facillime in puberem (sic) tenuarentur

Sat bene cancer alit qui curva fluenta frequentat,Humectatque etiam corpora nostra satis.Si partes igitur solidae sunt febre prehensaeCuiusquam magno est hic satis auxilio.
5
Vi quadam valet occulta, canis ictibus atris
Fert magnam, quamvis sit rabiosus, opem.Seu per se cinerem sumas, seu pane suillo,Et thure immixtis, intrepido ore voras.Aeschrion urebat vivos cineremque parabat,
10
Antidotum veram cum ratione datum.
Arida vis illi cum praescriptisque vigoremAcquirit ; quis opes has neget esse deum ?

Notes de source :

1. Rondelet 1555, 209 : Cancri fluviatiles satis nutriunt et corpora humectant ; fluviatilium cancrorum, inquit <Dioscorides>, cinis dessicat et proprietate totius substantiae mire demorsis a cane rabido auxiliatur, vel solus, vel cum thuris parte una, gentianae quinque, cancrorum decem. Vel eo cinere utendum quemadmodum parabat Aeschrion, longo usu peritissimus qui vivos cancros in aeneam patinam iniectos tamdiu urebat quoad in cinerem redigerentur, ut facillime in puberem (sic) tenuarentur