, Francisci Boussueti De natura aquatilium carmen, in universam Gulielmi Rondeletii quam de piscibus marinis scripsit historiam: cum vivis eorum imaginibus, Lyon, Apud Matthiam Bonhome, 1558.
De Cobite fluviatili et aculeata et Barbatula1sourcesRondelet 1555, 203-204 : Est enim Cobites haec fluviatilis pisciculus in rivulorum et fluviorum ripis degens […] Carne est humida et viscida. In branchiarum operculis aculeum utrinque habet. Spina interna dura rigidior est, quo fit ut pisciculus iste inter edendum molestior sit quam cobites laevis […] Tertia Cobites barbatula omnium minima est.
Fluminum ripis tenuis levisqueCobites piscis liquidisque in undisVictitans : udam satis et tenacemObtinet carnem preciique parvi est.5Altera at vero asperior minusqueGrata censetur ; reliqua ut pusilla est,Sic quoque exili pretio estimatur,Cobitum sic tres species habentur.
Notes de source :
1. Rondelet 1555, 203-204 : Est enim Cobites haec fluviatilis pisciculus in rivulorum et fluviorum ripis degens […] Carne est humida et viscida. In branchiarum operculis aculeum utrinque habet. Spina interna dura rigidior est, quo fit ut pisciculus iste inter edendum molestior sit quam cobites laevis […] Tertia Cobites barbatula omnium minima est.