CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« FranciscusBoussuetus - De natura aquatilium carmen.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 10/10/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
François Boussuet, Francisci Boussueti De natura aquatilium carmen, in universam Gulielmi Rondeletii quam de piscibus marinis scripsit historiam: cum vivis eorum imaginibus, Lyon, Apud Matthiam Bonhome, 1558.

De orca

Gravure sur bois d’orque.

Orcae Balaenaeque immania corpora pontiUtraeque inter se bella cruenta movent.[α] Plin. nat.9, 131sourcesBallaenae et in nostra maria penetrant. In Gaditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, condi autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire gaudentis ibi parere. Hoc scire orcas, infestam his beluam et cujus imago nulla repraesentatione exprimi possit alia quam carnis inmensae dentibus truculentae. Inrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se toto defendere oceano. Contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere.
[α] Se Balaenae igitur maris in secreta receptant,
Nam fœtis uteri est cura timorque sui.
5
Praedae avidae norunt orcae id gravidasque lacessunt,
Ast haec victae uteri pondere saepe ruunt.Praepediuntur enim, spes quippe fuga omnis in unaBalaenis siquidem vis minor omnis inest.Orcae igitur miseras truculentis dentibus urgent,
10
Et vivos fœtus cum genitrice vorant.

Notes de source :

1. Ballaenae et in nostra maria penetrant. In Gaditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, condi autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire gaudentis ibi parere. Hoc scire orcas, infestam his beluam et cujus imago nulla repraesentatione exprimi possit alia quam carnis inmensae dentibus truculentae. Inrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se toto defendere oceano. Contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere.