Francisci Boussueti De natura aquatilium carmen, in universam Gulielmi Rondeletii quam de piscibus marinis scripsit historiam: cum vivis eorum imaginibus, Lyon, Apud Matthiam Bonhome, 1558. ,
De eadem

Triginta excedit cubitos Balaena frequenterMole sua in longum si protendatur, ut aiunt,Si in latum vinci⟨t⟩ cubitos non amplius octo ;Bissenos vero illa pedes, vasto oris hiatu5Scissa, marinarum fit monstrum immane ferarum.Quattuor ulnarum spacio a se lumina distant,Lumina marmoreis in templis emula saxis,Horrificisue globis, quos amplo eructat ab oreFerrea cum crepitu valde bombarda sonoro.10Praedae avida et fune et ferro retinetur adunco.Insiliunt nautae saevique securibus urgentTerribilem efflantem illam animam per littoris undas.Atque obluctantem frustra nauesque prementem,In littusque trahunt immani fune revinctam.