Source de référence : A Medieval Book of Beasts. The Second-Family Bestiary: Commentary, Art, Text and Translation, Willene B.Clark (éd.), Boydell, Woodbridge, 2006

CXII. Incipit de piscibus

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 1*
[β]  Ps, 103, 25*
[α] Pisces dicti, unde et pecus, a pascendo scilicet. Reptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam. Quamvis se in profundum immergant, tamen in natando repunt, unde et David ait, [β] hoc mare magnum et spatiosum manibus : illic reptilia quorum non est numerus. Anphinia sunt quaedam genera piscium dicta quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant. Anphi enim Graece utrumque dicitur, id est, quia in aquis et in terris vivunt, ut phocae, cocodrilli, hippotami, hoc est equi fluctuales.