Source de référence : A Medieval Book of Beasts. The Second-Family Bestiary: Commentary, Art, Text and Translation, Willene B.Clark (éd.), Boydell, Woodbridge, 2006

CXVIII. De cocodrillo et aliis

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 19-20 *
[α] Cocodrillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo flumine. Animal quadrupes in terra et aqua valens. Longitudine plerumque XX cubitorum, dentium et unguium immanitate armatum, tantaque cutis duritia ut quamvis fortium ictus lapidum tergo percutiat non nocet. Nocte in aquis, die humo quiescit. Ova in terra fovet ; masculus et femina vices servant. Hunc pisces quidam serratam habentes cristam tenera ventrium desecantes interimunt.
2. [β] Isid. orig. 12, 6, 24*
[β] Lupum aviditas appellavit, piscem in captura ingeniosum. Denique, circumdatus rete fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete.
3. [γ] Isid. orig. 12, 6, 25*
[γ] Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetare. Homines quibus saepe pastus, piscem olent.
4. [δ] Isid. orig. 12, 6, 26*
[δ] Mugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete ut volare piscem videas.