Source de référence : A Medieval Book of Beasts. The Second-Family Bestiary: Commentary, Art, Text and Translation, Willene B.Clark (éd.), Boydell, Woodbridge, 2006

CXVII. De porco marino et aliis

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 12*
[α] Porci marini, qui vocantur vulgo suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis immergunt, pastum non colligunt.
2. [β] Isid. orig. 12, 6, 15*
[β] Gladius dicitur eo quod rostro mucronato sit ; ob hoc naves perfossas mergit.
3. [γ] Isid. orig. 12, 6, 16 *
[γ] Serra nuncupata, quia serratam cristam habet, et subternatans navem secat.
4. [δ] Isid. orig. 12, 6, 17 *
[δ] Scorpio dictus quia laedit dum manu tollitur. Tradunt .X. cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui sunt scorpiones ad eundem locum congregari.