Source de référence : A Medieval Book of Beasts. The Second-Family Bestiary: Commentary, Art, Text and Translation, Willene B.Clark (éd.), Boydell, Woodbridge, 2006

CXIX. De diversis piscium generibus

1. [α] Ambr. hex. 5, 3, 7*
[α] Innumeri itaque usus, innumera genera piscium. Alii ova generant, ut varii maiores quos vocant tructas, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius tamquam legis perpetuae munus exsequitur blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque cetera huiusmodi, quae, cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos umquam moliri, quo tueantur eos vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant. Aperire ora et innoxio partus suos dente suspendere, internoque recipere corpore et genitali feruntur alvo abscondere. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari ? Oscula nobis satietati sunt ; illis non satis est aperire viscera natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam sui caloris animare et spiritu adolere suo, duosque in corpore uno vivere donec aut securitatem deferant, aut corporis sui obiectu natos suos defendant a periculis. Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat ? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus quod non servat in hominibus ? Plerique in suspicione novercalibus odiis appetiti suos occiderunt filios ; aliae infamae, ut legimus, partus proprios comederunt : humanis pignoribus mater sepulchrum facta est. Piscium proli uterus parentis sicut murus : vallo quodam intimorum viscerum pignora inoffensa conservat.
2. [β] Ambr. hex. 5, 3, 8*
[β] Diversa igitur piscium genera ; diversos usus habent. Alii ova generant, alii vivos et formatos pariunt fetus. Et qui ova generant non nidos texunt ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit. Continuo enim tactu parentis animatum ovum cecidit, et piscis exivit.
3. [γ] Ambr. hex. 5, 3, 9*
[δ] Ambr. hex. 5, 4, 10*
[γ] Tum deinde quam pura et immaculata successio, ut nullus alteri sed generi suo misceatur. Nesciunt enim alienorum piscium adulterina contagia sicut ea quae coeunt. Asinorum equarumque inter se genera magna cura hominum perpetrantur, vel rursus cum equis asinae miscentur, quae sunt vere adulteria naturae. Nam utique maius est quod in naturae colluvione committitur quam quod in personae iniuria. Et, O homo, ista procuras interpres adulterii iumentalis, et illud animal pretiosius putas quod adulterinum quam quod verum est. Ipse genera aliena confundis, diversaque misces semina, et ad vetitos coitus plerumque cogis invitos, et hoc industriam vocas ! Hoc quia de hominibus facere non potes, ut diversi generis commixtio fetum possit excludere. Tollis homini quod natus est et virum de viro exuis, abscisaque corporis parte, sexum necas, spadonem efficis, ut quod negavit natura in hominibus, impleret audacia. [δ] Quam bona autem mater sit aqua hinc considera !
4. [ε] Ambr. hex. 5, 4, 10*
[ε] Tu, homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes, odia, offensas ; disce quae sit parentis et filiorum necessitudo. Vivere pisces sine aqua non quaeunt, nec a suae parentis consortio separari, neque a suae altricis discerni munere. Et fit hoc natura quadam, ut separati moriantur ilico.
5. [ζ] Ambr. hex. 5, 5, 12*
[ζ] Quid autem de densitate dicam dentium ? Non enim ut oves aut boves ex una parte dentes habent, sed uterque pars armata est dentibus, qui in aqua sunt, et si diutius cibum versarent et non cito transmitterent, aquarum alluvione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. Ideo densos et acutos habent dentes, ut cito incidant, cito conficiant cibum, et ut facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. Denique nori ruminant. Solus tamen scarus ruminare perhibetur, ut ferunt, quibus aut eventus aut usus fuit aut studium comprehendere.
6. [η] Ambr. hex. 5, 5, 13*
[η] Sane nec ipsi a suis potentiae evasere violentiam, et avaritiae potentiorum subiectum ubique inferiores sunt, quo quisque infirmior eo praedae patet. Et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascuntur : minor apud illos esca maioris est, et rursus ipse maior a validiore invaditur et fit esca ; alternis praedator alieni. Itaque usu venit ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur, et unum ventrem utrumque conveniat cum devoratore proprio devoratus sitque simul in uno viscere praedae vindictaeque consortium.
7. [θ] Ambr. hex. 5, 5, 13*
[ι] Ambr. hex. 5, 5, 13*
[θ] Et ipsis sponte forte haec accrevit iniuria ; sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex avaritia. Aut quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum vitia videremus et eorum caveremus exempla, ne quis potior inferiorem invaderet, daturus in se potentiori exemplum iniuriae. Itaque qui alium laedit sibi laqueum parat in quem ipse incidat. [ι] Et tu, piscis es qui viscera invadis aliena, qui demergis infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum. Cave ne, dum alium persequeris, incidas ipse validiorem, et deducat te in alienas insidias qui tuas vitat ; priusquam tuam expectet aerumnam, qui te persequente propriam reformidabat.
8. [κ] Isid. orig. 12, 6, 30*
[κ] Escarius dictus eo quod escam solus ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse, namque inclusum nassis non fronte erumpere, nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire. Quem luctatum eius si forte alius escarus videat, apprehensa mordicus cauda adiuvat nisus erumpentis.
9. [λ] Isid. orig. 12, 6, 34*
[λ] Echenais et semipedalis pisciculus nomen sumpsit quod navem adhaerendo teneat. Ruant licet venti, saeviant procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri potest ; non retinendo hoc facit, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram appellant, eo quod cogat stare navigia.
10. [μ] Isid. orig. 12, 6, 41*
[μ] Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo eius ex limo. Unde et quando capitur, adeo lenis est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae vino necatae, qui ex eo biberint taedium vini habent.
11. [ν] Isid. orig. 12, 6, 43*
[ν] Muraenam Graeci mirinam vocant, eo quod complicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente. Ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur, et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est, nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari.
12. [ξ] Isid. orig. 12, 6, 44*
[ξ] Polippus, id est multipes, plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens, brachiis complectitur in morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit.
13. [ο] Isid. orig. 12, 6, 45*
[ο] Torpedo vocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque viventem tangat. Narrat Plinius Secundus, Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgaque attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligare pedes. Tanta enim vis eius est ut etiam aura corporis sui afficiat membra.
14. [π] Ambr. hex. 5, 8, 22*
[π] Cancer quoque quas cibi gratia praestigias struitur, namque et ipse ostreo delectatur et carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi, quoniam cum difficilis est venatio tunc periculosa. Difficilis quia testis validioribus esca interior includitur, nam velut muris quibusdam mollitiam carnis, praecepti imperialis interpres, natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit. Et ideo cassa omnia temptamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest, et periculosum est si chelam eius includat. Ad argumenta confugit et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptychum illud suum aperiat et referet claustra testarum, ut libero aere visceris sui voluptatem quandam capiat. Et tunc clanculo calculum immittens impedit conclusionem ostrei, ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas, visceraque interiora depascitur.
15. [ρ] Ambr. hex. 5, 8, 23*
[ς]  Pr, 15, 16*
[σ]  Pr, 15, 17*
Sic igitur homines vitiosi sunt, [ρ] qui cancri usu in aliene usum circumscriptionis irrepunt, et infirmitatem proprie virtutis astu quodam suffulciunt. Fratri dolum nectunt, et alterius pascuntur aerumna. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae. Sua bona habens, insidiari nescit alienis, nec avaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium. Et ideo beata est, si bona sua noverit cum veritate paupertas, et omnibus praeferenda thesauris, quia [ς] melius est exiguum cum Dei timore quam thesauri magni sine timore, [σ] melior est enim hospitalitas in holeribus cum gratia quam uitulorum pinguium praeparatio cum discordia.
16. [τ] Ambr. hex. 5, 8, 23*
[τ] Utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.
17. [υ] Ambr. hex. 5, 9, 24-25*
[φ]  Mt, 6, 30*
[χ]  Mt, 6, 26*
[ψ]  Jb, 38, 41*
[ω]  Jb, 39, 25*
[αα]  Mt, 6, 28*
[αβ]  Ps , 103, 24*
[αγ]  Mt, 6, 26*
[αδ]  Mt, 6, 30*
[υ] Echinus animal exiguum, vile ac despectabile — maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis aut tranquilitatis annuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit eumque velut saburram vehit et tamquam anchoram trahit ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se liberat viribus, sed alieno stabilit et regit pondere. Quo iudicio nautae velut signum futurae perturbationis capessunt et sibi praecavent, ne eos imparatos turbo improvisus inveniat ; qui mathematicus, qui astrologus, quive Chaldaeus potest siderium cursus sic et caeli motus et signa comprehendere ? Quo ingenio ista colligit, quo doctore percipit ? Quis ei fuit tanti interpres augurii ? Saepe homines confusionem aeris vident et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiant. Echinus non fallitur : echinum sua nequaquam signa praetereunt. Unde exiguo animali <est> tanta scientia, ut futura praenunciet, quod magis in eo nihil est quam tantam habere prudentiam. Crede quod, per indulgentiam Domini rerum omnium, hic quoque praescientiae huius munus acceperit. Etenim [φ] si faenum Deus sic vestit ut miremur, [χ] si pascit volatilia, [ψ] si parat corvis escam, pulli enim eorum ad Dominum clamant, et si mulieribus dedit texturae sapientiam, si araneam quae tamen subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus sapientiae non relinquit immunem, [ω] si ipse virtutem equo dedit, et soluit de cervice eius formidinem, ut exultet in campis et occurrens regibus arrideat ; odoratur bellum eminus, excitetur sono tubae. Si haec irrationabilia pleraque [αα] et alia insensibilia ut faenum, ut lilia replevit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus quod etiam in echinum contulerit huius gratiam praescientiae ? Nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum relinquit. Omnia videt qui pascit omnia ; [αβ] omnia replet sapientia, qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est. Et ideo si echinum visitationis suae exsortem non praetermisit, si eum considerat et futurorum informat indiciis, tua non considerat ? Immo vero considerat, sicut testatur eius divina sapientia, dicens, [αγ] Si respicit volatilia .. et.. pascit illa nonne vos pluris estis illis. [αδ] Si faenum agri quod hodie est et cras in ignem mittitur Deus sic vestit, quanto magis vos, minimae fidei ?
18. [αε] Isid. orig. 12, 6, 48*
[αε] Conchae et cocleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est, evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur, hoc enim physici dicunt. Conchae autem primae positionis nomen, cocleae vero per diminutionem, quasi conculae.
19. [αζ] Isid. orig. 12, 6, 49*
[αζ] Concharum multa genera sunt, inter quas et margaritiferae, quae occeloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripserunt naturis, eo quod nocturno tempore litora appetant, et ex caelesti rore margaritam concipiunt. Unde et occeloe nominantur.
20. [αη] Isid. orig. 12, 6, 50*
[αη] Murica est coclea maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine conchilium nominatur, propter quod, circumcisa ferro, lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur, et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur.
21. [αθ] Isid. orig. 12, 6, 51*
[αθ] Cancros vocari, quia conchae sunt crura habentes, inimica ostreis animalia, eorum enim carnibus vivunt miro ingenio. Nam quia validam testam eius aperire non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque impedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum, fluviatiles scilicet et marini.
22. [αι] Isid. orig. 12, 6, 52*
[αι] Ostrea dicta est a testa, quibus mollities interior carnis munitur, Graeci enim textam ostrum vocant. Ostrea autem neutro, carnes eius feminino genere dicuntur.
23. [ακ] Isid. orig. 12, 6, 53*
[ακ] Musculi sunt, ut praediximus, cocleae a quarum lacte concipiunt ostreae et dicti musculi quasi masculi.
24. [αλ] Isid. orig. 12, 6, 56*
[αλ] Testudo dicta eo quod tegmine testae sit cooperta in camerae modum. Sunt autem quattuor genera : terrestres, maritimae, lutariae, in caeno et paludibus viventes ; quartum genus fluviales, quae in dulci aqua vivunt. Tradunt aliqui, quod incredibile est, tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia.
25. [αμ] Isid. orig. 12, 6, 58-59*
[αμ] Ranae a garrulitate, eo quod circa genitales strepunt paludes et sonos vocis importunis clamoribus reddunt. Ex quibus quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres ; quaedam rubetae ob id quod in vepribus vivunt, grandiores ceteris. Aliae calamites vocantur, quoniam inter harundines fruticesque vivunt, minimae omnium et viridissimae ; mutae et sine voce sunt. Agredulae ranae parvulae in sicco vel agris morantes, unde et nuncupatae. Negant quidam canes latrare, quibus in ora rana viva fuerit data.
26. [αν] Isid. orig. 12, 6, 63*
[αν] Animalium omnium in aquis viventium nomina centum xl.iiii. Plinius ait divisa in generibus beluarum, serpentium communium terrae et aquae. Cancrorum, concarum, locustarum, peloridum, polipporum, solearum, lacertorum, ut luligo et huic similia.