Source de référence : A Medieval Book of Beasts. The Second-Family Bestiary: Commentary, Art, Text and Translation, Willene B.Clark (éd.), Boydell, Woodbridge, 2006

CXV. De serra

1. [α]  Physiol. 4*
[α] Est belua in mari quae dicitur serra, pennas habens immanes. Haec, cum viderit navem in pelago velificantem, elevat pennas suas super aquas et contendit velificare contra navem stadiis XXX vel XL, et non sustinens laborem, deficit et deponens pennas ad se attrahit eas. Undae vero maris iam lassam reportant eam ad locum suum in profundum.
2. [β]  Physiol. 4*
[β] Haec bela figuram habet huius saeculi. Navis vero iustorum habet exemplum, qui sine periculo et naufragio fidei transierunt per medias huius mundi procellas et tempestates. Serra vero, id est, belua illa quae non valuit velificare cum navi, figuram illorum gerit qui in initio coeperunt bonis operibus insistere, postea, non permanentes in eis, victi sunt diversis vitiorum generibus quae illos tamquam fluctuantes maris undae mergunt usque ad inferos. Non enim incipientibus sed perseverantibus praemium promittitur.