Source de référence : A Medieval Book of Beasts. The Second-Family Bestiary: Commentary, Art, Text and Translation, Willene B.Clark (éd.), Boydell, Woodbridge, 2006

XXII. De crocodrillo

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 19*
[α] Crocodrillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo flumine. Animal quadrupes, in terra et in aqua valens, longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et unguium immanitate armatus, tanta que cutis duritia, ut quamvis fortium ictus lapidum tergo repercutiat non nocet. Nocte in aquis, die in humo quiescit. Ova in terra fovet ; masculus et femina vices servant.
2. [β] Isid. orig. 12, 16.19*
[γ] Isid. orig. 12, 6, 19*
[δ] Hor. epod. 12, 10-11*
[β] Hunc pisces quidam serratam habentes cristam tenera ventrium desecantes interimunt. [γ] Solus autem prae omnibus animalibus superiora movet, inferiora vero immota tenet. [δ] Stercus eius sit unguentum, unde vetulae et rugosae meretrices facies suas perungunt, fiuntque pulchrae, donec sudor defluens lavet.
3. Cuius figuram portant hypocritae sive luxuriosi atque avari, qui, quamvis visco superbiae inflentur, tabo luxuriae maculentur, avaritiae morbo obsidentur, tamen rigidi ac velut sanctissimi in iustificationibus legis coram hominibus sese ostendunt incedere. Nocte in aquis, die humo quiescit, quia hypocritae, quamvis luxuriose vivant, tamen sancte et iuste vivere dici delectantur. Conscii suae malitiae chorda plangunt, licet usu semper detrahat consuetudo ad perpetrata. Superiora oris movet, quia hi sanctorum patrum exempla verborumque copiam aliis in verbo ostendunt, cum minime eorum quae dicunt in se ostendunt. De stercore eius unguentum fit, quia plerumque mali ab imperitis laudantur, de perpetrato malo ac velut unguento huius mundi favoribus extolluntur. Sed cum iudex districtus perpetratis malis iram suam ad feriendum promovet tunc omnis ille decor laudis velut fumus evanescit.