CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Anonyme - The Second-Family Bestiary.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 03/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
A Medieval Book of Beasts. The Second-Family Bestiary: Commentary, Art, Text and Translation, Willene B. Clark (éd.), Boydell, Woodbridge, 2006.

CXIII. De aspidochelone

1. [α] Physiol.241sourcesEst belua in mare quae dicitur graece aspidochelone, latine autem aspido testudo ; cetus est magnus, habens super corium suum tamquam sabulones, sicut iuxta littora maris. Haec in medio pelago elevat dorsum suum super undas maris sursum, ita ut nauigantibus nautis non aliud credatur esse quam insula, praecipue cum uiderint totum locum illum sicut in omnibus littoribus maris sabulonibus esse repletum. Putantes autem insulam esse, applicant navem suam iuxta eam et descendentes figunt palos et alligant naves. Deinde ut coquant sibi cibos post laborem, faciunt ibi focos super arenam quasi super terram ; illa uero belua, cum senserit ardorem ignis, subito mergit se in aquam et navem secum trahit in profundum maris. Sic patiuntur omnes qui increduli sunt et quicumque ignorant Diaboli astutias, spem suam ponentes in eum et operibus eius se obligantes, simul merguntur cum illo in Gehennam ignis ardentis.
[β] Jon, 2, 2-32sourcesClamavi de tribulatione meum ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
[α] Est belua in mari quae Graece aspidochelone dicitur, Latine vero aspido testudo. Cete etiam dicta ob immanitatem corporis, est enim ingens sicut ille qui excepit Ionam, cuius alvus tante magnitudinis fuit, ut putaretur infernus, dicente ipse Iona, [β] « Exaudivit me de ventre inferi. » Haec in medio pelagi elevat dorsum suum super undas maris, tantumque stat in uno loco quoadusque de sabulo maris vento agitato planities fiat, virgultaque crescant ibi ; quare navigantes insulam esse putantes, applicant naves [suas iuxta eam descenduntque ; figentes palos alligent naves]. Deinde faciunt sibi focos, sed illa sentiens ardorem ignis, subito se in aquam mergit et navem secum in profundum trahit. Sic illi patiuntur, qui incredulo animo sunt et ignorant Diaboli astutias, spem suam ponentes in eum atque suis operibus se obligantes. Simul merguntur cum illo in Gehennam ignis.
2. [γ] Physiol.243sourcesSecunda eius beluae natura haec est : quando esurit, aperit os suum, et quasi quendam odorem bene olentem exhalat de ore suo ; cuius odorem, mox ut senserint minores pisces, congregant se intra os ipsius ; cum autem repletum fuerit os eius diuersis piscibus pusillis, subito claudit os suum et transglutit eos. Sic patiuntur omnes qui sunt modicae fidei, uoluptatibus ac lenociniis quasi quibusdam odoribus diabolicis adescati subito absorbentur ab eo sicut pisciculi minuti.
[γ] Natura beluae est talis quando esurit aperit os suum et odorem quemdam bene olentem exalat de ore eius, cuius dulcedinem ut sentiunt minores pisces, congregant se in ore eius. Cum vero senserit os suum esse repletum, subito claudit os suum et transglutit eos. Sic patiuntur illi qui sunt modicae fidei, addicti voluptatibus et lenociniis ad escam, quasi quibusdam odoribus : subito absorbentur a Diabolo.

Notes de source :

1. Est belua in mare quae dicitur graece aspidochelone, latine autem aspido testudo ; cetus est magnus, habens super corium suum tamquam sabulones, sicut iuxta littora maris. Haec in medio pelago elevat dorsum suum super undas maris sursum, ita ut nauigantibus nautis non aliud credatur esse quam insula, praecipue cum uiderint totum locum illum sicut in omnibus littoribus maris sabulonibus esse repletum. Putantes autem insulam esse, applicant navem suam iuxta eam et descendentes figunt palos et alligant naves. Deinde ut coquant sibi cibos post laborem, faciunt ibi focos super arenam quasi super terram ; illa uero belua, cum senserit ardorem ignis, subito mergit se in aquam et navem secum trahit in profundum maris. Sic patiuntur omnes qui increduli sunt et quicumque ignorant Diaboli astutias, spem suam ponentes in eum et operibus eius se obligantes, simul merguntur cum illo in Gehennam ignis ardentis. | 

2. Clamavi de tribulatione meum ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. | 

3. Secunda eius beluae natura haec est : quando esurit, aperit os suum, et quasi quendam odorem bene olentem exhalat de ore suo ; cuius odorem, mox ut senserint minores pisces, congregant se intra os ipsius ; cum autem repletum fuerit os eius diuersis piscibus pusillis, subito claudit os suum et transglutit eos. Sic patiuntur omnes qui sunt modicae fidei, uoluptatibus ac lenociniis quasi quibusdam odoribus diabolicis adescati subito absorbentur ab eo sicut pisciculi minuti.