CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Anonyme - The Second-Family Bestiary.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
A Medieval Book of Beasts. The Second-Family Bestiary: Commentary, Art, Text and Translation, Willene B. Clark (éd.), Boydell, Woodbridge, 2006.

CXV. De serra

1. [α] Physiol.41sourcesEst belua in mari quae dicitur serra, pennas habens immanes. Haec, cum viderit navem in pelago velificantem, elevat pennas suas et contendit velificare cum nave. Ubi uero currerit contra nauem stadiis XXX vel XL, laborem non sustinens, deficit et deponens pennas ad se attrahit eas. Undae vero maris iam lassam reportant eam ad pristinum locum suum in profundum.
[α] Est belua in mari quae dicitur serra, pennas habens immanes. Haec, cum viderit navem in pelago velificantem, elevat pennas suas super aquas et contendit velificare contra navem stadiis XXX vel XL, et non sustinens laborem, deficit et deponens pennas ad se attrahit eas. Undae vero maris iam lassam reportant eam ad locum suum in profundum.
2. [β] Physiol.42sourcesMare autem saeculi huius figuram gerit. Naves vero iustorum habet exemplum, qui sine periculo vel naufragio fidei transierunt per medias huius mundi procellas ac tempestates et mortiferas uicerunt undas, id est huius saeculi contrarias potestates. Serra vero, id est, belua illa quae non valuit velificare cum navibus, figuram gerit eorum qui in initiis coeperunt quidem in bonis operibus manere, postea uero non permanentes in eis, victi sunt cupiditate, superbia, luxuria ac diversis vitiorum generibus quae illos tamquam fluctuantes maris undae mergunt usque ad inferos. Qui uero perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.
[β] Haec bela figuram habet huius saeculi. Navis vero iustorum habet exemplum, qui sine periculo et naufragio fidei transierunt per medias huius mundi procellas et tempestates. Serra vero, id est, belua illa quae non valuit velificare cum navi, figuram illorum gerit qui in initio coeperunt bonis operibus insistere, postea, non permanentes in eis, victi sunt diversis vitiorum generibus quae illos tamquam fluctuantes maris undae mergunt usque ad inferos. Non enim incipientibus sed perseverantibus praemium promittitur.

Notes de source :

1. Est belua in mari quae dicitur serra, pennas habens immanes. Haec, cum viderit navem in pelago velificantem, elevat pennas suas et contendit velificare cum nave. Ubi uero currerit contra nauem stadiis XXX vel XL, laborem non sustinens, deficit et deponens pennas ad se attrahit eas. Undae vero maris iam lassam reportant eam ad pristinum locum suum in profundum. | 

2. Mare autem saeculi huius figuram gerit. Naves vero iustorum habet exemplum, qui sine periculo vel naufragio fidei transierunt per medias huius mundi procellas ac tempestates et mortiferas uicerunt undas, id est huius saeculi contrarias potestates. Serra vero, id est, belua illa quae non valuit velificare cum navibus, figuram gerit eorum qui in initiis coeperunt quidem in bonis operibus manere, postea uero non permanentes in eis, victi sunt cupiditate, superbia, luxuria ac diversis vitiorum generibus quae illos tamquam fluctuantes maris undae mergunt usque ad inferos. Qui uero perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.