CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Anonyme - The Second-Family Bestiary.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
A Medieval Book of Beasts. The Second-Family Bestiary: Commentary, Art, Text and Translation, Willene B. Clark (éd.), Boydell, Woodbridge, 2006.

CXVI. De delphine

1. [α] Isid. orig.12, 6, 111sourcesDelphines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mari velocius istis ; nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera ventrium secantes interimunt.
[α] Delphines certum habent nomen vel vocabulum, quod voces hominum sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mari velocius istis, nam plerumque naves salientes transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus, et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo flumine, dorse serrato, qui cocodrillos tenera ventium secantes interimunt.

Notes de source :

1. Delphines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mari velocius istis ; nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera ventrium secantes interimunt.