CXVIII. De cocodrillo et aliis
[α] Cocodrillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo flumine. Animal quadrupes in terra et aqua valens. Longitudine plerumque XX cubitorum, dentium et unguium immanitate armatum, tantaque cutis duritia ut quamvis fortium ictus lapidum tergo percutiat non nocet. Nocte in aquis, die humo quiescit. Ova in terra fovet ; masculus et femina vices servant. Hunc pisces quidam serratam habentes cristam tenera ventrium desecantes interimunt.
[β] Lupum aviditas appellavit, piscem in captura ingeniosum. Denique, circumdatus rete fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete.
[γ] Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetare. Homines quibus saepe pastus, piscem olent.
[δ] Mugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete ut volare piscem videas.
Notes de source :
1. Crocodillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo, animal quadrupes in terra et in aquis valens, longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et unguium inmanitate armatum, tantaque cutis duritia ut quamvis fortium ictus lapidum tergo repercutiat. Nocte in aquis, die humi quiescit. Ova in terra fovet : masculus et femina vices servant. Hunc pisces quidam serratam habentes cristam tenera ventrium desecantes interimunt. |
2. Lupum, ut dictum est, aviditas appellavit, piscem in captura ingeniosum : denique rete circumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete. |
3. Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari ; homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. |
4. Mugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete ut volare piscem videas.