CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Anonyme - The Second-Family Bestiary.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
A Medieval Book of Beasts. The Second-Family Bestiary: Commentary, Art, Text and Translation, Willene B. Clark (éd.), Boydell, Woodbridge, 2006.

CXIX. De diversis piscium generibus

1. [α] Ambr. hex.5, 3, 71sourcesInnumeri itaque usus, innumera genera piscium. Alii ova generant, ut varii maiores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera huiusmodi. Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant, aperire ora, et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari ? Oscula nobis satietati sunt : illis non satis est aperire viscera, natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare, et spiritu alere, duosque in corpore uno vivere ; donec aut securitatem deferant, aut corpore suo obiecto natos suos defendant a periculis. Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat ? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus, quod non servat in hominibus ? Pleraeque ex suspicione novercalibus odiis appetitos suos occiderunt filios : aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt. Humanis pignoribus mater sepulcrum facta est ; piscium proli parentis est uterus sicut murus, vallo quodam internorum viscerum pignora inoffensa conservat.
[α] Innumeri itaque usus, innumera genera piscium. Alii ova generant, ut varii maiores quos vocant tructas, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius tamquam legis perpetuae munus exsequitur blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque cetera huiusmodi, quae, cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos umquam moliri, quo tueantur eos vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant. Aperire ora et innoxio partus suos dente suspendere, internoque recipere corpore et genitali feruntur alvo abscondere. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari ? Oscula nobis satietati sunt ; illis non satis est aperire viscera natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam sui caloris animare et spiritu adolere suo, duosque in corpore uno vivere donec aut securitatem deferant, aut corporis sui obiectu natos suos defendant a periculis. Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat ? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus quod non servat in hominibus ? Plerique in suspicione novercalibus odiis appetiti suos occiderunt filios ; aliae infamae, ut legimus, partus proprios comederunt : humanis pignoribus mater sepulchrum facta est. Piscium proli uterus parentis sicut murus : vallo quodam intimorum viscerum pignora inoffensa conservat.
2. [β] Ambr. hex.5, 3, 82sourcesDiversa igitur piscium genera diversos usus habent : alii ova generant, alii vivos pariunt atque formatos. Et qui ova generant, non nidos texunt ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit. Continuo enim tactu parentis animatum ovum cecidit, et piscis exivit.
[β] Diversa igitur piscium genera ; diversos usus habent. Alii ova generant, alii vivos et formatos pariunt fetus. Et qui ova generant non nidos texunt ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit. Continuo enim tactu parentis animatum ovum cecidit, et piscis exivit.
3. [γ] Ambr. hex.5, 3, 93sourcesTum deinde quam pura et inviolata successio ! Nullus alteri, sed generi suo miscetur […]. Nesciunt igitur alienigenarum genera piscium adulterina contagia, sicut sunt ea quae coeunt asinorum equarumque inter se genera, quae magna hominum cura perpetrantur : vel rursus cum equus asinae miscetur, quae sunt vera adulteria naturae. Nam utique maius est quod in naturae colluvionem committitur, quam quod in personae iniuriam. Et homo ista procuras interpres adulterii iumentalis ; et illud animal pretiosius putas, quod adulterinum, quam quod verum est ? Ipse genera aliena confundis, diversaque misces semina, atque ad vetitos coitus plerumque cogis invitos, et hoc industriam vocas ! Hoc quia de hominibus facere non potes ut diversi generis commixtio fetum possit excludere, tollis homini quod natus est, et virum de viro exuis, abscissaque corporis parte, sexum negas, spadonem efficis ; ut quod negavit natura in hominibus, impleret audacia.
[δ] Ambr. hex.5, 4, 104sourcesQuam bona autem mater sit aqua, etiam hinc considera.
[γ] Tum deinde quam pura et immaculata successio, ut nullus alteri sed generi suo misceatur. Nesciunt enim alienorum piscium adulterina contagia sicut ea quae coeunt. Asinorum equarumque inter se genera magna cura hominum perpetrantur, vel rursus cum equis asinae miscentur, quae sunt vere adulteria naturae. Nam utique maius est quod in naturae colluvione committitur quam quod in personae iniuria. Et, O homo, ista procuras interpres adulterii iumentalis, et illud animal pretiosius putas quod adulterinum quam quod verum est. Ipse genera aliena confundis, diversaque misces semina, et ad vetitos coitus plerumque cogis invitos, et hoc industriam vocas ! Hoc quia de hominibus facere non potes, ut diversi generis commixtio fetum possit excludere. Tollis homini quod natus est et virum de viro exuis, abscisaque corporis parte, sexum necas, spadonem efficis, ut quod negavit natura in hominibus, impleret audacia. [δ] Quam bona autem mater sit aqua hinc considera !
4. [ε] Ambr. hex.5, 4, 105sourcesTu, o homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes, odia, offensas, disce quae sit parentis et filiorum necessitudo. Vivere pisces sine aqua non queunt, nec a suae parentis consortio separari, neque a suae altricis discerni munere : et hoc fit natura quadam, ut separati moriantur illico.
[ε] Tu, homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes, odia, offensas ; disce quae sit parentis et filiorum necessitudo. Vivere pisces sine aqua non quaeunt, nec a suae parentis consortio separari, neque a suae altricis discerni munere. Et fit hoc natura quadam, ut separati moriantur ilico.
5. [ζ] Ambr. hex.5, 5, 126sourcesQuid autem de densitate dicam dentium ? Non enim ut bos aut ovis ex una parte dentes habent : sed utraque pars armata est dentibus ; quia in aqua sunt, et si diutius cibum versarent, et non cito transmitterent, aquarum alluvione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. Ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. Denique non ruminant ; solus tamen scarus in his ruminare perhibetur, ut ferunt quibus aut eventus, aut usus fuit, aut studium talia comprehendere.
[ζ] Quid autem de densitate dicam dentium ? Non enim ut oves aut boves ex una parte dentes habent, sed uterque pars armata est dentibus, qui in aqua sunt, et si diutius cibum versarent et non cito transmitterent, aquarum alluvione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. Ideo densos et acutos habent dentes, ut cito incidant, cito conficiant cibum, et ut facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. Denique nori ruminant. Solus tamen scarus ruminare perhibetur, ut ferunt, quibus aut eventus aut usus fuit aut studium comprehendere.
6. [η] Ambr. hex.5, 5, 137sourcesSane nec ipsi a suis potentiae evasere violentiam, et avaritiae potentiorum subiecti ubique inferiores sunt. Quo quisque infirmior, eo praedae magis patet. Et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur. Minor apud illos esca maioris est : rursus ipse maior a validiore invaditur, et fit esca alterius praedator alieni. Itaque usu venit, ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur, et in unum ventrem uterque conveniat cum voratore proprio devoratus, sitque simul in uno viscere praedae vindictaeque consortium.
[η] Sane nec ipsi a suis potentiae evasere violentiam, et avaritiae potentiorum subiectum ubique inferiores sunt, quo quisque infirmior eo praedae patet. Et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascuntur : minor apud illos esca maioris est, et rursus ipse maior a validiore invaditur et fit esca ; alternis praedator alieni. Itaque usu venit ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur, et unum ventrem utrumque conveniat cum devoratore proprio devoratus sitque simul in uno viscere praedae vindictaeque consortium.
7. [θ] Ambr. hex.5, 5, 138sourcesEt ipsis sponte forte haec accrevit iniuria, sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex avaritia. Aut quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum vitia videremus, et caveremus exempla ; ne quis potior inferiorem invaderet daturus in se potentiori exemplum iniuriae. Itaque qui alterum laedit, sibi laqueum parat, in quem ipse incidat.
[ι] Ambr. hex.5, 5, 139sourcesEt tu piscis es, qui viscera invadis aliena, qui demergis infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum. Cave ne dum illum persequeris, incidas ipse in validiorem, et deducat te in alienas insidias, qui tuas vitat, priusque tuam spectet aerumnam, qui te persequente propriam reformidabat.
[θ] Et ipsis sponte forte haec accrevit iniuria ; sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex avaritia. Aut quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum vitia videremus et eorum caveremus exempla, ne quis potior inferiorem invaderet, daturus in se potentiori exemplum iniuriae. Itaque qui alium laedit sibi laqueum parat in quem ipse incidat. [ι] Et tu, piscis es qui viscera invadis aliena, qui demergis infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum. Cave ne, dum alium persequeris, incidas ipse validiorem, et deducat te in alienas insidias qui tuas vitat ; priusquam tuam expectet aerumnam, qui te persequente propriam reformidabat.
8. [κ] Isid. orig.12, 6, 3010sourcesEscarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse ; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis.
[κ] Escarius dictus eo quod escam solus ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse, namque inclusum nassis non fronte erumpere, nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire. Quem luctatum eius si forte alius escarus videat, apprehensa mordicus cauda adiuvat nisus erumpentis.
9. [λ] Isid. orig.12, 6, 3411sourcesEchenais, parvus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod navem adhaerendo retineat. Ruant licet venti, saeviant procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram appellaverunt, eo quod cogat stare navigia.
[λ] Echenais et semipedalis pisciculus nomen sumpsit quod navem adhaerendo teneat. Ruant licet venti, saeviant procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri potest ; non retinendo hoc facit, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram appellant, eo quod cogat stare navigia.
10. [μ] Isid. orig.12, 6, 4112sourcesAnguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo huius ex limo ; unde et quando capitur, adeo levis est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae vino necatae, qui ex eo biberint taedium vini habent.
[μ] Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo eius ex limo. Unde et quando capitur, adeo lenis est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae vino necatae, qui ex eo biberint taedium vini habent.
11. [ν] Isid. orig.12, 6, 4313sourcesMurenam Graeci μύραιναν vocant eo quod conplicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est ; nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari.
[ν] Muraenam Graeci mirinam vocant, eo quod complicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente. Ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur, et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est, nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari.
12. [ξ] Isid. orig.12, 6, 4414sourcesPolippus, id est multipes ; plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens brachiis conplectitur, non morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit.
[ξ] Polippus, id est multipes, plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens, brachiis complectitur in morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit.
13. [ο] Isid. orig.12, 6, 4515sourcesTorpedo vocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque viventem tangat. Narrat Plinius Secundus : « Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgaque adtingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligare pedes. » Tanta enim vis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra.
[ο] Torpedo vocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque viventem tangat. Narrat Plinius Secundus, Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgaque attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligare pedes. Tanta enim vis eius est ut etiam aura corporis sui afficiat membra.
14. [π] Ambr. hex.5, 8, 2216sourcesCancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit ! Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi : quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa : difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur ; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit ; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest : et periculosum est si chelam eius includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum ; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat : et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei ; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas visceraque interna depascitur.
[π] Cancer quoque quas cibi gratia praestigias struitur, namque et ipse ostreo delectatur et carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi, quoniam cum difficilis est venatio tunc periculosa. Difficilis quia testis validioribus esca interior includitur, nam velut muris quibusdam mollitiam carnis, praecepti imperialis interpres, natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit. Et ideo cassa omnia temptamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest, et periculosum est si chelam eius includat. Ad argumenta confugit et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptychum illud suum aperiat et referet claustra testarum, ut libero aere visceris sui voluptatem quandam capiat. Et tunc clanculo calculum immittens impedit conclusionem ostrei, ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas, visceraque interiora depascitur.
15. [ρ] Ambr. hex.5, 8, 2317sources[…] cancri usu in alienae usum circumscriptionis irrepant, et infirmitatem propriae virtutis astu quodam suffulciant, fratri dolum nectant, et alterius pascantur aerumna. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae. Sua bona habens insidiari nescit alienis, nec avaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium. Et ideo beata est, si bona sua noverit, cum veritate paupertas, et omnibus praeferenda thesauris ; quia melius est exiguum datum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore. […] Melior enim est hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum pinguium praeparatio cum discordia.
[ς] Pr, 15, 1618sourcesMelius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiablies.
[σ] Pr, 15, 1719sourcesMelius est vocari ad olera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio.
Sic igitur homines vitiosi sunt, [ρ] qui cancri usu in aliene usum circumscriptionis irrepunt, et infirmitatem proprie virtutis astu quodam suffulciunt. Fratri dolum nectunt, et alterius pascuntur aerumna. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae. Sua bona habens, insidiari nescit alienis, nec avaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium. Et ideo beata est, si bona sua noverit cum veritate paupertas, et omnibus praeferenda thesauris, quia [ς] melius est exiguum cum Dei timore quam thesauri magni sine timore, [σ] melior est enim hospitalitas in holeribus cum gratia quam uitulorum pinguium praeparatio cum discordia.
16. [τ] Ambr. hex.5, 8, 2320sourcesUtamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam, et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.
[τ] Utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.
17. [υ] Ambr. hex.5, 9, 24-2521sourcesEchinus animal exiguum, vile ac despicabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis, aut tranquillitatis adnuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alienae stabilitatis regitur pondere. Quo indicio nautae velut signum futurae perturbationis capessunt, et sibi praecavent, ne eos imparatos turbo improvisus inveniat. Qui mathematicus, qui astrologus, quive Chaldaeus sic potest siderum cursus, hos coeli motus et signa comprehendere  ? Quo ingenio ista collegit  ? Quo doctore percepit ? Quis ei fuit tanti interpres augurii  ? Saepe homines confusionem aeris vident, et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat. Echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa praetereunt.25. Unde exiguo animali tanta scientia, ut futura praenuntiet ? Quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere prudentiam, crede quod per indulgentiam Domini rerum omnium id quoque praescientiae huius munus acceperit. Etenim si foenum Deus sic vestit, ut miremur ; si pascit volatilia ; si paravit corvo escam, pulli enim eius ad Dominum clamant ; si mulieribus dedit texturae sapientiam ; si araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit immunem ; si ipse virtutem equo dedit, et solvit de cervice eius formidinem, ut exsultet in campo, et occurrens regibus irrideat, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae ; si haec irrationabilia pleraque, et alia insensibilia, ut foenum et lilia, replevit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus quod etiam in echinum contulerit huius gratiam praescientiae ? Nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. Omnia videt, qui pascit omnia : omnia replet sapientia, qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est. Et ideo si echinum visitationis suae exsortem non praetermisit ; si eum considerat, et futurorum informat indiciis, tua non considerat ? Imo vero considerat, sicut testatur eius divina Sapientia dicens :Si respicit volatilia, si pascit illa, nonne vos pluris estis illis ? Si foenum agri quod hodie est, et eras in ignem mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ?
[φ] Mt, 6, 3022sourcesSi autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ?
[χ] Mt, 6, 2623sourcesRespicite volatilia caeli […] Pater vester caelestis pascit illa.
[ψ] Jb, 38, 4124sourcesQuis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?
[ω] Jb, 39, 2525sourcesNumquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum ? / Numquid suscitabis eum quasi locustas ? / gloria narium ejus terror. / Terram ungula fodit ; exultat audacter : / in occursum pergit armatis. / Contemnit pavorem, / nec cedit gladio. / Super ipsum sonabit pharetra ; / vibrabit hasta et clypeus : / fervens et fremens sorbet terram, /nec reputat tubae sonare clangorem. / Ubi audierit buccinam, dicit : Vah ! / procul odoratur bellum : / exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
[αα] Mt, 6, 2826sourcesConsiderate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
[αβ] Ps, 103, 2427sources[…] omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua.
[αγ] Mt, 6, 2628sourcesRespicite volatilia caeli […] Pater vester caelestis pascit illa.
[αδ] Mt, 6, 3029sourcesSi autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ?
[υ] Echinus animal exiguum, vile ac despectabile — maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis aut tranquilitatis annuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit eumque velut saburram vehit et tamquam anchoram trahit ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se liberat viribus, sed alieno stabilit et regit pondere. Quo iudicio nautae velut signum futurae perturbationis capessunt et sibi praecavent, ne eos imparatos turbo improvisus inveniat ; qui mathematicus, qui astrologus, quive Chaldaeus potest siderium cursus sic et caeli motus et signa comprehendere ? Quo ingenio ista colligit, quo doctore percipit ? Quis ei fuit tanti interpres augurii ? Saepe homines confusionem aeris vident et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiant. Echinus non fallitur : echinum sua nequaquam signa praetereunt. Unde exiguo animali <est> tanta scientia, ut futura praenunciet, quod magis in eo nihil est quam tantam habere prudentiam. Crede quod, per indulgentiam Domini rerum omnium, hic quoque praescientiae huius munus acceperit. Etenim [φ] si faenum Deus sic vestit ut miremur, [χ] si pascit volatilia, [ψ] si parat corvis escam, pulli enim eorum ad Dominum clamant, et si mulieribus dedit texturae sapientiam, si araneam quae tamen subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus sapientiae non relinquit immunem, [ω] si ipse virtutem equo dedit, et soluit de cervice eius formidinem, ut exultet in campis et occurrens regibus arrideat ; odoratur bellum eminus, excitetur sono tubae. Si haec irrationabilia pleraque [αα] et alia insensibilia ut faenum, ut lilia replevit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus quod etiam in echinum contulerit huius gratiam praescientiae ? Nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum relinquit. Omnia videt qui pascit omnia ; [αβ] omnia replet sapientia, qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est. Et ideo si echinum visitationis suae exsortem non praetermisit, si eum considerat et futurorum informat indiciis, tua non considerat ? Immo vero considerat, sicut testatur eius divina sapientia, dicens, [αγ] Si respicit volatilia .. et.. pascit illa nonne vos pluris estis illis. [αδ] Si faenum agri quod hodie est et cras in ignem mittitur Deus sic vestit, quanto magis vos, minimae fidei ?
18. [αε] Isid. orig.12, 6, 4830sourcesConcae et cocleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concarum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur ; hoc enim Physici dicunt. Concae autem primae positionis nomen, cocleae vero per diminutionem, quasi conchleae.
[αε] Conchae et cocleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est, evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur, hoc enim physici dicunt. Conchae autem primae positionis nomen, cocleae vero per diminutionem, quasi conculae.
19. [αζ] Isid. orig.12, 6, 4931sourcesConcarum multa genera sunt ; inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis quod nocturno tempore litora appetunt, et ex caelesti rore margaritum concipiunt ; unde et oceloe nominantur.
[αζ] Concharum multa genera sunt, inter quas et margaritiferae, quae occeloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripserunt naturis, eo quod nocturno tempore litora appetant, et ex caelesti rore margaritam concipiunt. Unde et occeloe nominantur.
20. [αη] Isid. orig.12, 6, 5032sourcesMurix coclea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine concilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur ; et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur.
[αη] Murica est coclea maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine conchilium nominatur, propter quod, circumcisa ferro, lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur, et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur.
21. [αθ] Isid. orig.12, 6, 5133sourcesCancros vocari, quia concae sunt crura habentes ; inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio ; nam quia valida testa eius aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum : fluviatiles et marini.
[αθ] Cancros vocari, quia conchae sunt crura habentes, inimica ostreis animalia, eorum enim carnibus vivunt miro ingenio. Nam quia validam testam eius aperire non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque impedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum, fluviatiles scilicet et marini.
22. [αι] Isid. orig.12, 6, 5234sourcesOstrea dicta [est] a testa, quibus mollities interior carnis munitur ; Graeci enim testam ὀστρα vocant. Ostrea autem neutrum, carnes eius feminino dicuntur genere.
[αι] Ostrea dicta est a testa, quibus mollities interior carnis munitur, Graeci enim textam ostrum vocant. Ostrea autem neutro, carnes eius feminino genere dicuntur.
23. [ακ] Isid. orig.12, 6, 5335sourcesMusculi sunt, ut praediximus, cocleae quorum lacte concipiunt ostreae ; et dicti musculi quasi masculi.
[ακ] Musculi sunt, ut praediximus, cocleae a quarum lacte concipiunt ostreae et dicti musculi quasi masculi.
24. [αλ] Isid. orig.12, 6, 5636sourcesTestudo dictus eo quod tegmine testae sit adopertus in camerae modum. Sunt autem quattuor genera : terrestres, maritimae, lutariae, id est in caeno et paludibus viventes ; quartum genus fluviatiles, quae in dulci aqua vivunt. Tradunt aliqui, quod incredibile est, tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia.
[αλ] Testudo dicta eo quod tegmine testae sit cooperta in camerae modum. Sunt autem quattuor genera : terrestres, maritimae, lutariae, in caeno et paludibus viventes ; quartum genus fluviales, quae in dulci aqua vivunt. Tradunt aliqui, quod incredibile est, tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia.
25. [αμ] Isid. orig.12, 6, 58-5937sourcesRanae a garrulitate vocatae, eo quod circa genitales strepunt paludes et sonos vocis inportunis clamoribus reddunt. Ex his quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres, quaedam rubetae ob id quia in vepribus vivunt, grandiores cunctarum. Aliae calamites vocantur, quoniam inter arundines fruticesque vivunt, minimae omnium et viridissimae ; mutae et sine voce sunt. Agredulae ranae parvae in sicco vel agris morantes ; unde et nuncupatae. Negant quidam canes latrare, quibus in offa rana viva fuerit data.
[αμ] Ranae a garrulitate, eo quod circa genitales strepunt paludes et sonos vocis importunis clamoribus reddunt. Ex quibus quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres ; quaedam rubetae ob id quod in vepribus vivunt, grandiores ceteris. Aliae calamites vocantur, quoniam inter harundines fruticesque vivunt, minimae omnium et viridissimae ; mutae et sine voce sunt. Agredulae ranae parvulae in sicco vel agris morantes, unde et nuncupatae. Negant quidam canes latrare, quibus in ora rana viva fuerit data.
26. [αν] Isid. orig.12, 6, 6338sourcesAnimalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quattuor Plinius ait, divisa in generibus beluarum, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concarum, lucustarum, peloridum, polipporum, solearum, lacertorum et lulliginum et huic similia.
[αν] Animalium omnium in aquis viventium nomina centum xl.iiii. Plinius ait divisa in generibus beluarum, serpentium communium terrae et aquae. Cancrorum, concarum, locustarum, peloridum, polipporum, solearum, lacertorum, ut luligo et huic similia.

Notes de source :

1. Innumeri itaque usus, innumera genera piscium. Alii ova generant, ut varii maiores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera huiusmodi. Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant, aperire ora, et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari ? Oscula nobis satietati sunt : illis non satis est aperire viscera, natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare, et spiritu alere, duosque in corpore uno vivere ; donec aut securitatem deferant, aut corpore suo obiecto natos suos defendant a periculis. Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat ? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus, quod non servat in hominibus ? Pleraeque ex suspicione novercalibus odiis appetitos suos occiderunt filios : aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt. Humanis pignoribus mater sepulcrum facta est ; piscium proli parentis est uterus sicut murus, vallo quodam internorum viscerum pignora inoffensa conservat. | 

2. Diversa igitur piscium genera diversos usus habent : alii ova generant, alii vivos pariunt atque formatos. Et qui ova generant, non nidos texunt ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit. Continuo enim tactu parentis animatum ovum cecidit, et piscis exivit. | 

3. Tum deinde quam pura et inviolata successio ! Nullus alteri, sed generi suo miscetur […]. Nesciunt igitur alienigenarum genera piscium adulterina contagia, sicut sunt ea quae coeunt asinorum equarumque inter se genera, quae magna hominum cura perpetrantur : vel rursus cum equus asinae miscetur, quae sunt vera adulteria naturae. Nam utique maius est quod in naturae colluvionem committitur, quam quod in personae iniuriam. Et homo ista procuras interpres adulterii iumentalis ; et illud animal pretiosius putas, quod adulterinum, quam quod verum est ? Ipse genera aliena confundis, diversaque misces semina, atque ad vetitos coitus plerumque cogis invitos, et hoc industriam vocas ! Hoc quia de hominibus facere non potes ut diversi generis commixtio fetum possit excludere, tollis homini quod natus est, et virum de viro exuis, abscissaque corporis parte, sexum negas, spadonem efficis ; ut quod negavit natura in hominibus, impleret audacia. | 

4. Quam bona autem mater sit aqua, etiam hinc considera. | 

5. Tu, o homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes, odia, offensas, disce quae sit parentis et filiorum necessitudo. Vivere pisces sine aqua non queunt, nec a suae parentis consortio separari, neque a suae altricis discerni munere : et hoc fit natura quadam, ut separati moriantur illico. | 

6. Quid autem de densitate dicam dentium ? Non enim ut bos aut ovis ex una parte dentes habent : sed utraque pars armata est dentibus ; quia in aqua sunt, et si diutius cibum versarent, et non cito transmitterent, aquarum alluvione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. Ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. Denique non ruminant ; solus tamen scarus in his ruminare perhibetur, ut ferunt quibus aut eventus, aut usus fuit, aut studium talia comprehendere. | 

7. Sane nec ipsi a suis potentiae evasere violentiam, et avaritiae potentiorum subiecti ubique inferiores sunt. Quo quisque infirmior, eo praedae magis patet. Et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur. Minor apud illos esca maioris est : rursus ipse maior a validiore invaditur, et fit esca alterius praedator alieni. Itaque usu venit, ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur, et in unum ventrem uterque conveniat cum voratore proprio devoratus, sitque simul in uno viscere praedae vindictaeque consortium. | 

8. Et ipsis sponte forte haec accrevit iniuria, sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex avaritia. Aut quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum vitia videremus, et caveremus exempla ; ne quis potior inferiorem invaderet daturus in se potentiori exemplum iniuriae. Itaque qui alterum laedit, sibi laqueum parat, in quem ipse incidat. | 

9. Et tu piscis es, qui viscera invadis aliena, qui demergis infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum. Cave ne dum illum persequeris, incidas ipse in validiorem, et deducat te in alienas insidias, qui tuas vitat, priusque tuam spectet aerumnam, qui te persequente propriam reformidabat. | 

10. Escarus dictus eo quod solus escam ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse ; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis. | 

11. Echenais, parvus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod navem adhaerendo retineat. Ruant licet venti, saeviant procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram appellaverunt, eo quod cogat stare navigia. | 

12. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo huius ex limo ; unde et quando capitur, adeo levis est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae vino necatae, qui ex eo biberint taedium vini habent. | 

13. Murenam Graeci μύραιναν vocant eo quod conplicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est ; nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari. | 

14. Polippus, id est multipes ; plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens brachiis conplectitur, non morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit. | 

15. Torpedo vocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque viventem tangat. Narrat Plinius Secundus : « Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgaque adtingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligare pedes. » Tanta enim vis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra. | 

16. Cancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit ! Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi : quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa : difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur ; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit ; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest : et periculosum est si chelam eius includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum ; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat : et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei ; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas visceraque interna depascitur. | 

17. […] cancri usu in alienae usum circumscriptionis irrepant, et infirmitatem propriae virtutis astu quodam suffulciant, fratri dolum nectant, et alterius pascantur aerumna. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae. Sua bona habens insidiari nescit alienis, nec avaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium. Et ideo beata est, si bona sua noverit, cum veritate paupertas, et omnibus praeferenda thesauris ; quia melius est exiguum datum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore. […] Melior enim est hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum pinguium praeparatio cum discordia. | 

18. Melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiablies. | 

19. Melius est vocari ad olera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio. | 

20. Utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam, et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum. | 

21. Echinus animal exiguum, vile ac despicabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis, aut tranquillitatis adnuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alienae stabilitatis regitur pondere. Quo indicio nautae velut signum futurae perturbationis capessunt, et sibi praecavent, ne eos imparatos turbo improvisus inveniat. Qui mathematicus, qui astrologus, quive Chaldaeus sic potest siderum cursus, hos coeli motus et signa comprehendere  ? Quo ingenio ista collegit  ? Quo doctore percepit ? Quis ei fuit tanti interpres augurii  ? Saepe homines confusionem aeris vident, et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat. Echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa praetereunt.25. Unde exiguo animali tanta scientia, ut futura praenuntiet ? Quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere prudentiam, crede quod per indulgentiam Domini rerum omnium id quoque praescientiae huius munus acceperit. Etenim si foenum Deus sic vestit, ut miremur ; si pascit volatilia ; si paravit corvo escam, pulli enim eius ad Dominum clamant ; si mulieribus dedit texturae sapientiam ; si araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit immunem ; si ipse virtutem equo dedit, et solvit de cervice eius formidinem, ut exsultet in campo, et occurrens regibus irrideat, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae ; si haec irrationabilia pleraque, et alia insensibilia, ut foenum et lilia, replevit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus quod etiam in echinum contulerit huius gratiam praescientiae ? Nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. Omnia videt, qui pascit omnia : omnia replet sapientia, qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est. Et ideo si echinum visitationis suae exsortem non praetermisit ; si eum considerat, et futurorum informat indiciis, tua non considerat ? Imo vero considerat, sicut testatur eius divina Sapientia dicens :Si respicit volatilia, si pascit illa, nonne vos pluris estis illis ? Si foenum agri quod hodie est, et eras in ignem mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ? | 

22. Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ? | 

23. Respicite volatilia caeli […] Pater vester caelestis pascit illa. | 

24. Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ? | 

25. Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum ? / Numquid suscitabis eum quasi locustas ? / gloria narium ejus terror. / Terram ungula fodit ; exultat audacter : / in occursum pergit armatis. / Contemnit pavorem, / nec cedit gladio. / Super ipsum sonabit pharetra ; / vibrabit hasta et clypeus : / fervens et fremens sorbet terram, /nec reputat tubae sonare clangorem. / Ubi audierit buccinam, dicit : Vah ! / procul odoratur bellum : / exhortationem ducum, et ululatum exercitus. | 

26. Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent. | 

27. […] omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua. | 

28. Respicite volatilia caeli […] Pater vester caelestis pascit illa. | 

29. Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ? | 

30. Concae et cocleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concarum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur ; hoc enim Physici dicunt. Concae autem primae positionis nomen, cocleae vero per diminutionem, quasi conchleae. | 

31. Concarum multa genera sunt ; inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis quod nocturno tempore litora appetunt, et ex caelesti rore margaritum concipiunt ; unde et oceloe nominantur. | 

32. Murix coclea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine concilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur ; et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur. | 

33. Cancros vocari, quia concae sunt crura habentes ; inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio ; nam quia valida testa eius aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum : fluviatiles et marini. | 

34. Ostrea dicta [est] a testa, quibus mollities interior carnis munitur ; Graeci enim testam ὀστρα vocant. Ostrea autem neutrum, carnes eius feminino dicuntur genere. | 

35. Musculi sunt, ut praediximus, cocleae quorum lacte concipiunt ostreae ; et dicti musculi quasi masculi. | 

36. Testudo dictus eo quod tegmine testae sit adopertus in camerae modum. Sunt autem quattuor genera : terrestres, maritimae, lutariae, id est in caeno et paludibus viventes ; quartum genus fluviatiles, quae in dulci aqua vivunt. Tradunt aliqui, quod incredibile est, tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia. | 

37. Ranae a garrulitate vocatae, eo quod circa genitales strepunt paludes et sonos vocis inportunis clamoribus reddunt. Ex his quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres, quaedam rubetae ob id quia in vepribus vivunt, grandiores cunctarum. Aliae calamites vocantur, quoniam inter arundines fruticesque vivunt, minimae omnium et viridissimae ; mutae et sine voce sunt. Agredulae ranae parvae in sicco vel agris morantes ; unde et nuncupatae. Negant quidam canes latrare, quibus in offa rana viva fuerit data. | 

38. Animalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quattuor Plinius ait, divisa in generibus beluarum, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concarum, lucustarum, peloridum, polipporum, solearum, lacertorum et lulliginum et huic similia.