CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<1. Aslet>

1. 1. Aslet est piscis quem ego vidi, quod habet corpus et corium fere sicut piscis qui ray Gallice, Germanice rocho vocatur ; sed corpus eius acuitur in caudam unam longam et in fine pinnulatam et bifurcatam sicut caudae aliorum piscium, et super dorsum caudae est pinna magna non ad natandum, sed ad dirigendum, quia motus eius est per transversum de latere ad latus et pinnae, quae sunt ad remigium natationis, moventur ab ante in retro impingendo piscem ad ante sicut est motus remorum in navi.
2. Hic autem piscis foramina branchorum in utroque latere habet duplicia in duobus ordinibus, in uno latere habens bis tres brancos, unum superalium asscendendo de ventre ad dorsum capitis ; et in anteriori latitudinis corporis quasi in humeris habet duas maximas pinnas formatas et articulatas ex pluribus articularibus coniunctionibus per omnia sicut ala avis ; et una est in uno latere, et alia in alio, et motus illarum a dorso ad ventrem sicut motus alarum avis ; et omni eodem modo habet duas alias formatas in lateribus inferius ubi incipit stringi corpus in radice caudae, et eodem modo motus mobiles et in ventre habet duos pedes kartillaginosos non habentes articulos, unum ad unum latus et alterum ad aliud, et in planta sunt quaedam divisiones confusae digitorum.