<76. Margaritae>
[β] Sol. coll.54, 24-252sources[…] nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. Ita magis de caelo quam de mari partus habent. Denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo.
[γ] Sol. coll.54, 273sourcesUltra semiunciales inventos negant.
[δ] Sol. coll.54, 274sourcesNumquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum.
[ε] Sol. coll.54, 265sourcesSi repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva ; aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes.
[ζ] Sol. coll.54, 266sourcesIn aqua mollis est unio, duratur exemptus.
[η] Sol. coll.54, 27 ?7sourcesGregatim natant.
[θ] Plin. nat.9, 1208sourcesaceti cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit.
76. [α] Margaritae sunt de genere ostreorum et durae testae et habitant in conchis quae colorem habent margariti1philologieMargarita, ae, la perle, est en latin classique et tardif un mot féminin. La forme margariti, masculin pluriel, est très étrange.. [β] Haec ostrea ad litus venientia rorem caeli concipiunt et, si ros matutinus et lucidus sit et corpus ostrei bene defaecatum et vigorosum, electam ex hoc concipit et format margaritam et bene rotundam quae splendenti albedine perfusa est sicut est clarae lunae color. Si autem ros sit vespertinus et tempus nubilum et corpus ostrei defectum et non purgatum, turbidam concipit et format margaritam ; [γ] nec inventa est hactenus in pondere excessisse dimidiam unciam. [δ] Uniones ideo vocantur margaritae, quia duae simul inveniuntur ad plus, una tamen plerumque {1539} invenitur. [ε] Si ostreum, dum conceptam tenet, in timore fuerit ex fulmine vel grandine vel alia de causa, margarita a rotunditate quasi comprimitur et coloris sui speciem amittit ; [ζ] primum mollis est in aqua, postea durescit in lapidem. [η] Per turmas ostrea ad rorem hauriendum egrediuntur. [θ] Margaritae in aceto positae resolvuntur et mollescunt.
[ι] Aput nos tripliciter inveniuntur : aliquando enim in coniunctione concarum inveniuntur, aliquando in ipsis ostreis, et aliquando inter lapides sub quibus ostrea delitescunt. Quae ab Oriente veniunt sunt meliores.
[κ] Contritae debilitati stomachi medentur et castitatem augent portatae et comestae et cor confortant.
Notes philologiques :
1. Margarita, ae, la perle, est en latin classique et tardif un mot féminin. La forme margariti, masculin pluriel, est très étrange.
Notes de source :
2. […] nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. Ita magis de caelo quam de mari partus habent. Denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. |
3. Ultra semiunciales inventos negant. |
4. Numquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum. |
5. Si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva ; aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes. |
6. In aqua mollis est unio, duratur exemptus. |
7. Gregatim natant. |
8. aceti cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit.