CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 16/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<...>

1. Haec de aquatilibus dicta sint. Haec enim cum hiis quae iam in antehabitis diximus sufficere possunt ad naturas eorum cognoscendas : et praeter ceteras utilitates quae in inductis animalibus considerantur, nominum Arabicorum et Graecorum in praecedentibus positorum multa possunt cognosci : hic enim Latine nominata sunt et hic inductae proprietates eorum et naturae et mores sufficienter describunt quibus animalibus superius Arabice vel Graece nominatis conveniat quae hic posita est animalium descriptio : et tunc scitur cui conveniat et nomen. Insuper et hic inveniuntur summatim cuilibet aptata quae in praecedentibus sparsim et communiter animalibus determinata sunt inesse.