CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<32. Cocodrillus>

Source : TC, De cocodrillo (6, 7).
1. [α] AM
[β] JV Or.881sourcesCrocodilus animal est quadrupes quod in terra nascitur : In fluminibus tamen sicut in terra inhabitat, nec minorem habet potentiam in aqua, quam in terris. Per diem autem humi frequentius acquiescit, nocte vero in aquis : habet autem oua velut anserum, que in terra profert. […] plerumque ad viginti cubitos longitudinis excrescunt, linguis carent, maxillas superiores mouent, morsus habent horribiles et tenaces, […] maxima pellis firmitate quali clipeo muniuntur.
[γ] AM
[δ] JV et al. ?
32. [α] Cocodrillus est de aquaticis et est in figura lacertae per omnia nisi quod caudam non habet adeo rotundam et pinnas habet in cauda, et extenditur usque ad longitudinem viginti cubitorum, quando perfectae est quantitatis ; sed ego duos vidi, de sedecim pedibus unum et alterum de XVIII. [β] Pellis eius rugosa est et adeo firma quod ea quasi clipeo communitur ; de nocte in aqua, de die propter pastum egreditur ad terram, et propter brevitatem pedum est pigrum. Rictus oris eius est usque ad loca aurium, si aures haberet, et dentes eius fortissimi, et lingua caret ; [γ] et cum sint multa genera cocodrillorum, omnia movent mandibulam inferiorem praeter tencheam ; et ideo haec est fortissimi morsus. [δ] Adeo iacet immobile ad solem quod videtur esse mortuum ; et tunc magno hyatu os aperit, et aviculae venientes purgant ei dentes, quas etiam aliquando os concludens deglutit. Omnibus animalibus insidiatur, maxime tamen bubalis. Et e contrario bubalus cocodrillum conculcat in harena. Hominem etiam cum potest interficit ; sed eumdem postea, ut dicunt quidam, deplangit.
2. [ε] Hor. epod.12, 10-112sourcescolorque / stercore fucatus crocodili.
[ε] De stercoribus eius meretrices faciunt unguentum quo rugas faciei extendunt ; sed lota facies deterius in pristinas convertitur rugas.
3. [ζ] Plin. nat.8, 903sourcesHunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parua auis, quae trochilos ibi uocatur, rex auium in Italia, inuitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua uoluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit aluom. Albert le Grand reprenant Pline à travers Thomas de Cantimpré, il fait disparaître l’information concernant l’ichneumon et ajoute celle selon laquelle le crocodile avale parfois le trochile, qui n’est pas chez Pline.
[η] Plin. nat.8, 92-934sourcesQuin et gens hominum est huic beluae aduersa in ipso Nilo, a Tentyri insula, in qua habitat, appellata. Mensura eorum parua, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. Terribilis haec contra fugaces belua est, fugax contra sequentes. Sed aduersum ire soli hi audent ; quin et flumini innatant dorsoque equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad morsum addita in os claua, a dextra ac laeua tenentes extrema eius utrimque, ut frenis in terram agunt captiuos ac uoce etiam sola territos cogunt euomere recentia corpora ad sepulturam.
[ζ] Hee beluae in Nilo flumine et aliis quibusdam fluminibus et in Indiae fluminibus habitant, et satiatae piscibus quasi somnolentum caput ingerunt ripis. Avis autem quae sibi dentes purgat et quam aliquando glutit crochilos Graece, Latine regulus dicitur. [η] Homines quidam, ut dicit Plinius, in insula Nili, Tyn<ti>ri vocati, parvi corpore, artem noverunt qua innatantes super dorsum beluarum insiliunt et eas lignis in os ligatis frenata ducunt ad ripam captiva5philologieOn attendrait captivas. et cogunt aliquando evomere praedam recenter acceptam.

Notes philologiques :

5. On attendrait captivas.

Notes de source :

1. Crocodilus animal est quadrupes quod in terra nascitur : In fluminibus tamen sicut in terra inhabitat, nec minorem habet potentiam in aqua, quam in terris. Per diem autem humi frequentius acquiescit, nocte vero in aquis : habet autem oua velut anserum, que in terra profert. […] plerumque ad viginti cubitos longitudinis excrescunt, linguis carent, maxillas superiores mouent, morsus habent horribiles et tenaces, […] maxima pellis firmitate quali clipeo muniuntur. | 

2. colorque / stercore fucatus crocodili. | 

3. Hunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parua auis, quae trochilos ibi uocatur, rex auium in Italia, inuitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua uoluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit aluom. Albert le Grand reprenant Pline à travers Thomas de Cantimpré, il fait disparaître l’information concernant l’ichneumon et ajoute celle selon laquelle le crocodile avale parfois le trochile, qui n’est pas chez Pline. | 

4. Quin et gens hominum est huic beluae aduersa in ipso Nilo, a Tentyri insula, in qua habitat, appellata. Mensura eorum parua, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. Terribilis haec contra fugaces belua est, fugax contra sequentes. Sed aduersum ire soli hi audent ; quin et flumini innatant dorsoque equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad morsum addita in os claua, a dextra ac laeua tenentes extrema eius utrimque, ut frenis in terram agunt captiuos ac uoce etiam sola territos cogunt euomere recentia corpora ad sepulturam.