CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<64. Kyloz>

Source : TC, De kylok (7, 43).
1. [α] Arist. HA, 531 a 31 MS1sourcesEt genus animalis, quod dicitur grece akaleki, est unum genus per se, et applicatur lapidibus sic\ut animal, cuius testa est aspera, similis teste vasis. Et non habet testam, set creatio sui corporis est similis creationi carnis. Et hoc genus sentit et rapit quicquid appropi<n>quat manibus, et applicatur lapidibus cum suis pedibus sic\ut animal multorum pedum. Et fortasse tumescit corpus eius, quando applicatur alicui rei. Et habet orifitia in medio corporis eius, et venatur quicquid transit per ipsum ex piscibus parvis.
[β] Arist. HA, 531 b 8 MS2sources[…] Et in isto genere [suo] <sunt> duo modi: et unus est parvi corporis et conmeditur, et alius magni corporis, duri, sicut in regione, que dicitur Elfiz. Et caro eius in hieme est dura, et propter hoc venantur ipsum et conmedunt; et in estate est similisalbe in greco,et si [aliud] <aliquis> tetigerit ipsum, dissolvitur et deterioratur sua dispositio tempore caloris et intra lapides.
64. [α] Kyloz est de genere ostreorum et applicatur lapidibus ; testa eius est ut testa vasis sed est aspera multum. Creatio autem corporis eius est sicut ex carne. Sentit autem omne quod appropinquat ei et est solutus anterius, ubi habet duos pedes quibus, ut {1536} manibus, apprehendit pisces super se transeuntes quibus potest praevalere : et si transierit aliquis in quem non potest, timens statim se contrahit ad lapidem ; posterioribus autem pedibus lapidi adhaeret et orificium eius est in medio corporis eius. [β] Est autem hoc genus ostrei duorum modorum : unum quidem parvum, quod est salubre praecipue quando exsiccatur humiditas eius ; et ideo venantur ipsum homines in hyeme et sale infusum comedunt in aestate contra calorem. Alterum autem est magnum et albedine distinctum, et hoc est pestilens et dissolvit se comedentem.

Notes de source :

1. Et genus animalis, quod dicitur grece akaleki, est unum genus per se, et applicatur lapidibus sic\ut animal, cuius testa est aspera, similis teste vasis. Et non habet testam, set creatio sui corporis est similis creationi carnis. Et hoc genus sentit et rapit quicquid appropi<n>quat manibus, et applicatur lapidibus cum suis pedibus sic\ut animal multorum pedum. Et fortasse tumescit corpus eius, quando applicatur alicui rei. Et habet orifitia in medio corporis eius, et venatur quicquid transit per ipsum ex piscibus parvis. | 

2. […] Et in isto genere [suo] <sunt> duo modi: et unus est parvi corporis et conmeditur, et alius magni corporis, duri, sicut in regione, que dicitur Elfiz. Et caro eius in hieme est dura, et propter hoc venantur ipsum et conmedunt; et in estate est similisalbe in greco,et si [aliud] <aliquis> tetigerit ipsum, dissolvitur et deterioratur sua dispositio tempore caloris et intra lapides.