Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920. ,
<49a. Huso>
Source : TC TC TC, De accipendre De ezoce De sturione (7, 10 7, 32 7, 70).
1. [α] AM
[β] AM
[γ] AM
[δ] AM
49a. [α] Huso autem est piscis non squamosus in figura sturionis sed est pellis albae et lenis absque omni squama et spina ; et invenitur in longitudine XXIIII pedum quando perfectus est et minor invenitur secundum quod aetate deficit. Nullum os penitus habet nisi in capite ; [β] loco spinae dorsi kartillago est quae foramen habet magnum, vacuum sicut terebello sit foratum a capite usque ad caudam, et non sunt spinae in corpore eius aliquae sed pinnae eius coniunguntur cartillagini. [γ] Caro eius est in sapore carnis vituli in dorso, in ventre est in sapore carnis porcinae et habet adipem intermixtum pinguedini sicut porcus. Hunc piscem sturio confricando se ad eum agitat, ita quod saepe simul capiuntur : [δ] nec in aliis aquis invenitur nisi in hiis quae dictae sunt.