Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920. ,
<100. Polipus>
Source : TC, De polipo (6, 43).
1. [α] AM
[β] Plin. nat.9, 1641sources[…] Polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit.
[γ] Plin. nat.9, 902sourcesCarent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. Insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur : ita securi grassantur extrahuntque carnes.
[δ] AM
[ε] Plin. nat.9, 873sourcesIpsum bracchia sua rodere falsa opinio est id enim a congris euenit ei sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas, haud falsum.
[ζ] Plin. nat.10, 1954sourcesNon potest petris avelli polypus ; idem cunila admota ab odore protinus resilit.
100. [α] Polipus est animal marinum quod Latine vocatur multipes, de quo plurima dicta sunt ; sed hoc Plinius addit quod tantarum virium aliquando efficitur quod hominem rapit de navi ; [β] et dum fovet ova sua, quasi de seipso cameram facit. [γ] Cum conchis pugnat et, ex lapide apprehenso umbram sibi faciens, incautae inicit conchae et sic conclusionem interdicit et devorat ostreum. [δ] Cum ipso, ut ab expertis audivi, pugnat dentrix sive dentatus ; et dum extra foveam extrahere {1543} non valet, fluctuat dentatus ante os antri ac si sit mortuus ; quod incautus videns polipus ad eum extendit unum brachiorum ut attractum devoret, quod brachium subito abmordet dentatus. [ε] Polipus etiam, quando est in angustiis, comedit brachia sua et recrescunt ei. [ζ] Polipus etiam fugit fetida valde.

Notes de source :
1. […] Polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit. |
2. Carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. Insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur : ita securi grassantur extrahuntque carnes. |
3. Ipsum bracchia sua rodere falsa opinio est id enim a congris euenit ei sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas, haud falsum. |
4. Non potest petris avelli polypus ; idem cunila admota ab odore protinus resilit.