CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<123. Testudines>

Source : TC, De testudine maris Indie (6, 49).
1. [α] Plin. nat.9, 351sourcesTestudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, ut singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas Rubri praecipue maris his nauigent cumbis.
123. [α] Testudines habet Indicum mare ita latas testas habentes quod hominibus sufficiunt ad hospitia paucae earum in tecto positae. Aliquando etiam in testis illis navigatur inter insulas quasi in cimbis.
2. [β] Plin. nat.9, 352sourcesCapiuntur multis quidem modis, sed maxime euectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae uoluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis uapore siccato cortice non queant mergi inuitaeque fluitent opportunae uenantium praedae.
[γ] Plin. nat.9, 363sourcesFerunt et pastum egressas noctu auideque saturatas lassari atque, ut remeauerint matutino, summa in aqua obdormiscere ; id prodi stertentium sonitu ; tum adnatare ....... leniterque singulis ternos ; a duobus in dorsum uerti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra a pluribus trahi.
[β] Hee testudines sic capiuntur, ut dicit Plinius : in fervore enim solis gaudentes toto dorso testeo natant in maris superficie donec ita exsiccantur quod mergi non possunt, et tunc invitae natant donec manibus accipiuntur videntium. [γ] Dicunt etiam aliqui quod nocte ad pastum testudines illae egrediuntur, et saturatae obdormiunt in {1547} superficie aquae natantes ; et tunc plurimis ob capturam congregatis, tres adnatant ad testudinem quorum duo apprehensam convertunt concam ita quod in tergo iacet ostreum ; tertius autem laqueum inicit capiti vel membro quod est loco colli et residui, qui in litore stant, trahunt ipsum ad terram.
3. [δ] Plin. nat.9, 374sourcesDentes non sunt testudini, sed rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. In mari conchyliis uiuunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant.
[δ] Testudo autem haec, magna sicut et parva, dentes non habet, sed rostri margines habet acutas ita quod superior mandibula eius clauditur inferiori sicut pixide ; et dicitur tanta esse oris eius duritia ut etiam lapides comminuat.
4. [ε] Plin. nat.9, 375sourcesPariunt oua auium ouis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra, pauita pectore et complanata, incubant noctibus. Educunt fetus annuo spatio. Quidam oculis spectandoque ova foueri ab his putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat auersae.
[ε] Dicit etiam Plinius Dicit etiam Plinius quod haec animalia coeunt pecudum more, et quod feminae coitum non de facili sustinent donec masculus adversae feminae festucas in ore posuerit. In terram egressae ovant ova ovis anseris similia et facit centum vel amplius, et illa fodit in terram extra aquam, et aliquando pectore iacet noctibus super ea ; et ideo quidam dicunt ea visu fovere quod tamen est falsum. Fetus autem anni spatio educant et inducunt in aquam.

Notes de source :

1. Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, ut singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas Rubri praecipue maris his nauigent cumbis. | 

2. Capiuntur multis quidem modis, sed maxime euectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae uoluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis uapore siccato cortice non queant mergi inuitaeque fluitent opportunae uenantium praedae. | 

3. Ferunt et pastum egressas noctu auideque saturatas lassari atque, ut remeauerint matutino, summa in aqua obdormiscere ; id prodi stertentium sonitu ; tum adnatare ....... leniterque singulis ternos ; a duobus in dorsum uerti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra a pluribus trahi. | 

4. Dentes non sunt testudini, sed rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. In mari conchyliis uiuunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant. | 

5. Pariunt oua auium ouis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra, pauita pectore et complanata, incubant noctibus. Educunt fetus annuo spatio. Quidam oculis spectandoque ova foueri ab his putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat auersae.