CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<124. Tygnus>

Source : TC TC, De tygnis maris De tygnis Ponti (6, 50 6, 51).
1. [α] Sol. coll.52, 411sourcesPlurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant: nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur ueris tempore. intrant dextero litore, laeuo exeunt: hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.
[α] Plin. nat.9, 472sourcesThynni mares sub uentre non habent pinnam. intrant e magno mari Pontum uerno tempore gregatim, nec alibi fetificant.
[β] Plin. nat.9, 513sourcesOpperiuntur autem aquilonis flatum, ut secundo fluctu exeant e Ponto.
124. Tygnus animal est marinum. Haec bestia caudam habet latitudinis duorum cubitorum ; [α] fetum facit in mari et numquam in terra ; in terram tamen exit ad pastum ; dextra ripam intrat et exit ad sinistram et hoc contingit quia oculo dextro melius videt quam sinistro. [β] Flante Aquilone libentius exeunt quam alio tempore.
2. [γ] Plin. nat.9, 514sourcesIidem saepe navigia uelis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi.
[δ] Plin. nat.9, 535sourcesThynnorum captura est a uergiliarum exortu ad arcturi occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo euocati aut pleniluniis. pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. uita longissima iis bienni.
[ε] Plin. nat.8, 726sources Lyncas uulgo frequentes et sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multaque alia monstris similia.
[ζ] Sol. coll.52, 417sourcesPlurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant: nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur ueris tempore. intrant dextero litore, laeuo exeunt: hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.
[γ] Plinius dicitquod navem insequuntur curiositate videndi vela et hoc stupore tantum detinentur quod tridente in eos iacto vix fugiant. [δ] In hyeme latent ; ultra modum impinguantur, ita quod tertio anno vel quarto plerumque moriantur. [ε] In Ethyopia tigni bestiae sunt colore fusco et duabus mammis a pectore dependentibus fetus lactantes, ut dicit Solinus. [ζ] Dicit etiam quod tignus quidem in Ponto nascitur eo quod aquas ceteris maribus habet dulciores ; et, si flumina intrat, dextro latere intrando sinistro exit.

Notes de source :

1. Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant: nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur ueris tempore. intrant dextero litore, laeuo exeunt: hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris. | 

2. Thynni mares sub uentre non habent pinnam. intrant e magno mari Pontum uerno tempore gregatim, nec alibi fetificant. | 

3. Opperiuntur autem aquilonis flatum, ut secundo fluctu exeant e Ponto. | 

4. Iidem saepe navigia uelis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi. | 

5. Thynnorum captura est a uergiliarum exortu ad arcturi occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo euocati aut pleniluniis. pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. uita longissima iis bienni. | 

6.  Lyncas uulgo frequentes et sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multaque alia monstris similia. | 

7. Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant: nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur ueris tempore. intrant dextero litore, laeuo exeunt: hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.