CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<127. Torpedo>

Source : TC, De torpedine (7, 82).
1. [α] AM
[β] AM
[γ] Plin. nat.32, 71sourcesEtiam procul et e longinquo, uel si hasta uirgaue attingatur, quamuis praeualidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum ueloces alligari pedes [...].
[γ] Isid. orig.12, 6, 452sourcesTorpedo uocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque uiuentem tangat. Narrat Plinius Secundus : “Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, uel si hasta virgaque adtingatur, quamuis praeualidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum ueloces alligare pedes.” Tanta enim uis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra.
127. [α] Torpedo piscis est quem stupefactorem in praehabitis libris nominavimus. Haec in limo ocultata pisces accedentes corripit et devorat ; et tangentem quantumcumque celeriter retrahit stupefacit [β] ita quod unus de sociis nostris, extremitate digiti tantum pungens, tetigit eum et infra dimidium annum loturis calidis et unguentis vix in brachio sensum refecit. [γ] Dicunt etiam Plinius et Ysidorus quod hasta tactus stupefacit et aurae flantes ab eodem stupefaciunt astantes ; epar tamen habet tenerrimum.

Notes de source :

1. Etiam procul et e longinquo, uel si hasta uirgaue attingatur, quamuis praeualidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum ueloces alligari pedes [...]. | 

2. Torpedo uocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque uiuentem tangat. Narrat Plinius Secundus : “Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, uel si hasta virgaque adtingatur, quamuis praeualidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum ueloces alligare pedes.” Tanta enim uis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra.