CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<138. Zytyron>

1. [α] AM
138. Zytyron animal maris esse dicunt quod antiqui militem vocaverunt et magnum est ac fortissimum ; hoc animal in anteriori parte quasi armati militis praefert figuram. Caput enim quasi casside galeatum ex cute rugosa et dura ; a collo eius quasi dependens est scutum longum latum et durum, et firmum valde, cavum interius. Venae enim et nervi quasi de collo eius et spondilibus procedunt, quibus hoc scutum alligatur, et est scutum forma triangulum. Anteriora crura {1550} quasi brachia longa et fortia valde habet et bifurcata ; et hiis validissime pugnat ; et, cum capitur, vix nisi malleis occiditur. In mari Britannico hoc animal apparuit [α] et est de genere tortucarum.