CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<22. Babilonici>

Source : TC, De babylonicis piscibus (7, 18).
1. [α] Plin. nat.9, 1751sourcesPiscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. Circa Babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contraque venantes refugere in suas cavernas et in his obversos stare ; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus.
22. [α] Babilonici pisces sunt, ut dicit Theofrastus, circa Babiloniam existentes in locis ubi dulces aquae in cavernosis maris recipiuntur ex fluviis incidentibus ; inde enim pisces egrediuntur ad pastum capita ad modum ranarum marinarum, reliquas partes corporis ad modum rubiae habentes, branchos similes piscibus aliis, pinnulis gradientes et crebro motu caudae.

Notes de source :

1. Piscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. Circa Babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contraque venantes refugere in suas cavernas et in his obversos stare ; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus.