CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<23. Cetus>

Source : TC, De cetho (6, 6).
1. [α] AM
23. Cetus est piscis maior qui visus est [α] cuius femina balaena vocatur.
2. [β] AM
[β] Est autem hic piscis multorum generum. Quidam enim sunt irsuti et illi sunt maximi ; et quidam sunt planae pellis et illi sunt minores et in nostro mari videntur et capiuntur illi duorum modorum. Quidam enim habet rictum oris dentatum valde magnis et longis dentibus, ita quod plerumque inveniuntur duorum cubitorum, aliquando trium et aliquando quatuor ; sed plerumque inveniuntur unius cubiti, et praecipue duo canini sunt longiores aliis et sunt subtus cavi sicut cornu ad modum dentium elefantis et ad modum dentium apri qui culmi vocantur, et hii videntur esse ad pugnandum ; et hoc genus ceti habet os ad masticandum.
3. [γ] AM
[γ] Est autem aliud genus aliquando temporibus nostris quod habuit os ad sugendum absque dentibus sicut murena, et hoc fuit aliquantulum minus alio genere et multo melioris carnis.
4. [δ] Plin. nat.9, 191sourcesBranchiae non sunt ballaenis nec delphinis. Haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinent, ballaenis a fronte, delphinis a dorso.
[δ] Neutrum autem habet branchos eo quod quodlibet istorum generum spirat sicut et delfinus. Spirat autem per cannam fistularem.
5. [ε] AM
[ε] Utrumque autem duorum quae pellis sunt planae spissum et nigrum habet corium ; et super oculos suos, qui sunt valde magni ita quod quindecim homines large capit fovea unius oculi (et aliquando capit viginti), sunt additamenta per modum ciliorum cornea, {1523} longitudinis octo pedem et minus et plus, secundum quod piscis maior est vel minor ; et haec additamenta cornea sunt in figura magnae falcis cum qua secantur gramina, et sunt ducenta quinquaginta super unum oculum et totidem super alterum ; et ex parte latiori radicantur in pelle et ex parte strictiori separantur, nec eriguntur ita quod rigescant porrecta de corpore, sed iacent disposita a radice oculi versus timpora piscis, ita quod apparent unum os latum sicut magnum vannum, et utitur illo piscis pro coopertorio oculi tempore magnae tempestatis.
6. [ζ] AM
Os autem habet amplum et, quando spirat, evomit ex ipso multam aquam quae aliquando implet naviculas et submergit. [ζ] Pinnas autem habet magnas quae sunt in figura delfini, et caudam habet bifurcatam cuius latitudo est plus quam XXIV pedum quando piscis ad debitum pervenit incrementum. Costas autem habet curvas, longas ad spissitudinem piscis, et sunt in quantitate tingnorum in magnis domibus. Tingna autem voco super quas conclavantur laquearia quibus tegulae domus affiguntur.
7. [η] AM
[η] Hunc piscem scribunt antiqui quatuor iugera terrae occupare ventris sui latitudine ; et hoc nos numquam experiri potuimus ab aliquo piscatorum qui multotiens et multos viderunt. Sed hoc quod experti sumus, maius est quod est onus trecentorum curruum tam in carne quam in ossibus quando divisus est ; et tam magni raro capiuntur, sed de ducentis et centum et quinquaginta et plus parum et minus sunt qui frequenter aput nos capiuntur.
8. [θ] ?
[ι] AM ?
[θ] Hic piscis virgam habet et testiculos intus in corpore sicut delfinus et emittit eam tempore coitus ; et femina habet vulvam fere dispositam sicut vulva mulieris. Quando vero coit, femina supponit se mari sicut mulier viro et delfina delfino ; sed velocis coitus sicut omnia animalia quae testiculos habent interius ; [ι] et hoc quod resolvitur de spermate - eo quod valde multi est spermatis et non totum concipitur intra vulvam balaenae - quaeritur a medicis, et est quod ambra vocatur, pretiosum valde contra guttas et paralisim. Testes autem intus habet et virgam ne impediant in natando et ne virtus eorum aquae continua frigiditate mortificetur. Quod autem quidam dicunt, quod post unum coitum cetus cum balaena impotens ad coeundum de cetero efficiatur et tunc profundum pelagi intret et tantum crescat et impinguetur quod insulis maris aequiparetur in quantitate, non puto esse verum nec talia referunt experti. Sed quando ceti pugnant pro balenis et pullis suis, victus fugit in pelagi profundum et2apparatei Stadler ibi stat aliquamdiu ex timore ; et quia stat immobilis, impinguatur valde ; et lardum habet hic piscis in dorso sicut porcus et est multae pinguedinis et maxime in capite circa cerebri medullam. {1524}
9. [κ] AM
[κ] Et tempore meo plures capti sunt : unus quidem in Frisia circa locum qui Stauria vocatur ; cuius cum caput per oculum cuspide punctum esset, undecim lagenas sagiminis emisit, quarum quaelibet vix portabatur ab homine uno ; et hoc sagimen et lagenas ego vidi ; et est sagimen valde lucidum et purum postquam defecatum est. Alter captus fuit ultra Traiectum versus Hollandiam, cuius caput quadraginta reddidit sagiminis lagenas. Huius piscis lardum est quod graspois vocatur.
10. [λ] Arist. HA, 566 b 8 MS3sourcesEt delfin generat in maiori parte unum, et ad plus duos. Et similiter kalane et kokane etiam assimil<a>ntur ad delfin <parvum> quasi.
[μ] Arist. HA, 566 b 22 MS4sourcesEt impregnantur per decem menses et parit in estate , non alio tempore, et ambulat sub pelago.
[ν] AM?
[λ] Concipit autem balaena unum et nutrit eum ; [μ] et diu sequitur matrem [ν] forte usque ad aetatem trium vel quatuor annorum.
11. [ξ] AM
[ξ] Hic piscis, quando in arto aliquo profundo concluditur et navibus circumdatur, submittit se in fundum et subito emergit et naves submergit. Frequentissime tamen capitur quando, allec insequens, ex aviditate nimis in litus se impingit quod ad aquam redire non potest ; et taliter parum ante hoc tempus unus impegit in litus Frisiae ; et cum incolae hoc rescirent, timentes ne subito rediret maris exitus et tunc amitterent piscem, ligaverunt eum omnibus quos in tota sua insula poterant habere funibus, palos profunde terrae infigentes et ad lapides ligantes funium extremitates, et ad domos vicinas, et ad alia aedificia. Mari autem redeunte, omnia haec piscis adiutus aqua confregit et cum funibus recessit ad pelagus, tristantibus incolis de funium amissione ; sed cum pastus non esset, in die tertio aciem allecis iterum cum funibus insequendo, iacuit in eodem loco quo prius ; et tunc ab incolis et funes sunt recuperati, et interfectus et divisus est piscis ; et cum scinderetur cervix capitis eius, ex pondere capitis fracta et fragor sonum dedit ac si domus fracta rueret.
12. [ο] AM
[ο] Ab hiis autem piscatoribus qui in nostris maribus venantur eos, duobus modis capi consueverunt. Uno quidem quod piscatores multi condicunt parvis naviculis quibus tres homines vehuntur ad locum ubi cetos esse praesumunt navigantes, et duo quidem navigant et tertius in navi stat paratus ad percutiendum ; et habet instrumentum cuius hastile est de ligno abiegno ut levius sit, et in extremitate hastilis est foramen iuxta manum percutientis in quod immissa est corda fortis et longissima quae circulariter posita est in navi, ita quod sine errore expedite egrediens sequitur instrumentum, cui infixa est extremitas ipsius. Cuspis autem instrumenti inferius habet triangulum, sicut est sagitta barbata, et ille habet punctum valde acutum et politum ut levius penetret ; et duae lineae venientes ad punctum incidunt sicut novacula acutissima, et est superficies trianguli tenuis et optime polita ; et in medio lateris quod opponitur angulo inferiori acuto, erigitur perpendiculariter ferrum illi lateri continuatum ad cubiti altitudinem vel parum amplius, et ibi habet foramen cui infixum est hastile {1525} de quo diximus. Hic igitur tertius, in navi existens, extentum tenet in manu et cum cetus inventus est, advocant quotquot possunt socios taliter praeparatos et cetum, qui in superficie natat aquae ad quam pisces de profundo agitavit, percutiunt quanto valent profundius et statim retrocedunt dimissis instrumentis infixis in vulnere : et si cetus, statim ut ictus recipit, tendit ad pelagus, abscidunt cordas et amissos conqueruntur expenssas et labores. Si autem descendit statim in fundum, tunc valde laesus est vulneribus et confricans se fundo propter salsedinem in vulnera intrantem impungit cuspidem plus et plus in corpus, et sine mora laborem piscis ostendit sanguis de profundo ebulliens ad superficiem ; qui sanguine debilis effectus paulatim fundi solidum sequens appropinquat ad litus donec apparere incipit, et tunc ab omni<bus> incolis multitudine navium et spiculorum circumdatus occiditur. Alius autem modus idem est cum isto, nisi quod spiculum non verbere, sed ictu fortissimae balistae sibi infigitur et est immissa etiam in hoc corda sicut diximus.
13. [π] AM
[π] Hii autem qui <h>irsuti sunt ceti et alii longissimos habent culmos, et illis ad saxa in rupibus se suspendunt quando dormiunt ; et tunc piscator, appropinquans quantum potest, de pelle a lardo solvit iuxta caudam et in hoc quod solvit funem fortem immittit ; et funes ad circulos monti infixos vel fortissimos palos vel arbores ligat, et tunc lapidibus magnae fundae proiciens caput piscis excitat eum ; et incitatus piscis volens recedere pellem a cauda per dorsum et caput extrahit et illam ibi dimittit ; et non longe a loco illo postea debilitatus capitur aut natans in aqua exsanguis, aut semivivus iacens in litore.
14. [ρ] AM
[ρ] Corrigiae autem corii eius fortissimae sunt ad magna pondera sublevanda per trocleas, et in Coloniensi foro semper venales exhibentur.
15. [ς] AM
[ς] Haec sunt quae de cetorum natura nos experti sumus, et ea quae scribunt antiqui praeterimus quia non concordant cum expertis.

Notes d’apparat :

2. ei Stadler

Notes de source :

1. Branchiae non sunt ballaenis nec delphinis. Haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinent, ballaenis a fronte, delphinis a dorso. | 

3. Et delfin generat in maiori parte unum, et ad plus duos. Et similiter kalane et kokane etiam assimil<a>ntur ad delfin <parvum> quasi. | 

4. Et impregnantur per decem menses et parit in estate , non alio tempore, et ambulat sub pelago.