CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<26. Carperen>

Source : TC, De carpera (7, 23).
1. [α] AM
26. [α] Carperen sunt pisces fluviales et lacunales noti, pingues et dulces sed non sani, et sunt mollis carnis, plus spissi quam longi {1526} secundum proportionem, et sunt rufi, multum squamosi fortibus squamis ; et est piscis cuius lingua est valde dulcis assa.
2. Hic piscis in evadendis retibus valde est astutus ; aliquando enim transilit, aliquando suffodit in fundo et aliquando, herbam ore tenens, retinet se ne trahatur a reti, aliquando, de superficie veniens, fortiter caput fundo infigit, ita quod rete non nisi caudam tangens elabitur.
3. [β] AM
[β] Hic piscis in aliquibus aquis germinat et in aliquibus grassatur et crescit, sed optime valet in fundo argilloso tritico primo seminato et postea argilla desuper sparsa et postea aqua superefusa.
4. [γ] AM
De hoc pisce dicitur quod, cum femina eius ovis se gravidam sentit et tempus ovandi instare, motu oris masculum excitat ut lac spargat, et tunc femina ovat ; et est lac valde spissum huius piscis. Quod autem quidam dicunt feminam lac ore suscipere et ex hoc futura ova concipere, [γ] omnino est falsum et a nobis alibi improbatum.