CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<29. Cocleae>

Source : TC, De cocleis (7, 27).
1. [α] AM
[β] Plin. nat.9, 1012sourcesbinaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent ; itaque corniculis praetemptant iter […].
[γ] AM
[δ] Plin. nat.9, 1013sourcesin eodem genere cocleae aquatiles terrestresque, exerentes se domicilio.
[ε] Isid. orig.12, 6, 484sources […] Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur.
29. [α] Cocleae tam aquaticae quam etiam terrestres dictae sunt limaces et1apparatet correximus : ei stadler. testudines a giratione testae quam inhabitant ; et aquaticae inveniuntur valde magnae, et coclea earum circumponitur spinatis quibusdam testeis. Animalia sunt capitis figura carentia, [β] et ideo dicuntur oculos non habere ; habent tamen cornua quaedam mollia quibus, ut dicunt, praetemptant viam qua pergere volunt, moventia se contractione et emissione corporis ; [γ] et in cornibus illis sunt duo nigra puncta quae usum quendam et actum perficiunt oculorum. [δ] Haec animalia aliquando relinquunt cocleas, [ε] et haec et omnia alia genera testarum et cancrorum augentur crescente luna et diminuuntur ea decrescente, quia luna movet humidum.

Notes d’apparat :

1. et correximus : ei stadler.

Notes de source :

2. binaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent ; itaque corniculis praetemptant iter […]. | 

3. in eodem genere cocleae aquatiles terrestresque, exerentes se domicilio. | 

4.  […] Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur.