CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<3. Anguilla>

Source : TC, De anguilla (7, 2).
1. [α] Isid. orig.12, 6, 411sourcesAnguillae similitudo anguis nomen dedit.
[β] Isid. orig.12, 6, 412sources[…] Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere.
3. [α] Anguilla piscis est ab angue dicta eo quod anguis habet {1519} figuram. [β] Est autem piscis longus ita quod in Gange fluvio triginta pedum effici perhibetur et est non squamosus, sed viscosae pellis et spissae ; qua excoriatus melior efficitur, praecipue quando assatur, quia tunc exsiccatur nimia humiditas eius.
2. [γ] Plin. nat.10, 1893sourcesneque est in his masculum femininumue, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ouum ex sese generant.
[δ] AM
[γ] In isto pisce dicitur non esse mas et femina, [δ] quamquam iam bis a fide dignis audierim quod duae anguillae captae sunt in Germaniae ipartibus quarum utraque multas habuit filaris quantitatis in utero ; et, matribus occisis, ex ventribus earum multae egrediebantur.
3. [ε] AM
[ε] In Danubio anguilla non est neque in aquis in eam fluentibus ; et dicitur quod impositae moriuntur. In aliis autem omnibus aquis Germaniae anguillae multae inveniuntur.
4. [ζ] AM
[η] Isid. orig.12, 6, 414sources Origo huius ex limo.
[θ] AM
[ι] Plin. nat.9, 1605sourcesAnguillae atterunt se scopulis. ea strigmenta vivescunt nec alia est earum procreatio.
[κ] Sol. coll.52, 416sources […] anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. quem Statius Stabiosus inter paecipua miracula ait vermibus abundare caeruleis nomine et colore. hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis viribus, ut elephantos ad potum ventitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum. Solin lui-même avait pris ses informations chez Pline : In Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo adfert vermes, branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant (Plin. nat. 9, 46).
[λ] AM
[μ] AM
Anguilla timet in tonitru [ζ] et tunc de fundo natat ad aquae superficiem ; et ideo, si rete tunc per stagna in quibus anguillae sunt trahitur, fere omnes capiuntur ita quod aqua evacuatur anguillis. [η] Anguillam quidam de luto, [θ] quidam de lumbricis terrae, [ι] quidam de superfluitatibus piscium dicunt generari ; [κ] unde et in Gange fluvio, in quo anguillae magnae sunt, vermes quidam esse dicuntur qui bifurcata crura anterius habent sicut cancri, qui longitudinem habent sex cubitorum et corripiunt elefantes et mergunt eos. [λ] In hyeme anguilla latet in limo. Diu etiam vivit extra aquam et praecipue flante Borea. [μ] Nonnumquam etiam de aqua egreditur ad agrum in quo pisa vel cicer seminatur ; sed per cineres vel sabulum siccum serpere non potest. Propter aequalitatem autem et similitudinem corporis facillimae est generationis et divisa diu vivit, et huius causam alibi assignavimus ; et licet caeno generetur et gaudeat, tamen aquam turbidam horret et delectatur in aqua clara.

Notes de source :

1. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. | 

2. […] Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. | 

3. neque est in his masculum femininumue, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ouum ex sese generant. | 

4.  Origo huius ex limo. | 

5. Anguillae atterunt se scopulis. ea strigmenta vivescunt nec alia est earum procreatio. | 

6.  […] anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. quem Statius Stabiosus inter paecipua miracula ait vermibus abundare caeruleis nomine et colore. hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis viribus, ut elephantos ad potum ventitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum. Solin lui-même avait pris ses informations chez Pline : In Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo adfert vermes, branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant (Plin. nat. 9, 46).