CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<31. Cancri>

Source : TC, De cancris (7, 19).
1. [α] AM
31. [α] Cancri aquatica sunt animalia in genere mollis testae contenta, et licet philosophia solum cancros vocet magnos et rotundos qui sunt in mari, alios autem caudatos vocet gambaros, et magnos marinos vocet locustas, tamen hic vulgariter magis quam philosophice loquentes dicimus cancros communi nomine quos vulgus generaliter cancros vocat, omnia videlicet mollis testae animalia multos pedes habentia et retrorsum natando incedentia, sed ambulando anterius nitentia.
2. [β] AM
[β] Horum animalium humiditas crescit crescente luna et, licet fusca sint viva, tamen cocta rubicunda efficiuntur. In plenilunio crescunt eis duo semisperalia ad modum lapidum sub oculis interius quae trita in potu data cor confortare dicuntur.
3. [γ] Arist. HA, 525 b 5-10 MS1sources […] Et in maris ripa, quod est in terra Iudea, inveniuntur cancri parvi, <et> dicuntur #.:milites#.; propter velocitatem cursus eorum, quoniam ipsi currunt in tantum, quod non possunt deprehendi. Et <si> aliquis accipitur et <finditur> in corpore, non invenitur in eo caro vel superfluitas omnino, quia non habe<n>t pascua.
[δ] AM
[ε] JV Or.902sourcesSunt autem cancri in mari occidentali qui homines apprehendunt, et submergunt, habent autem terga dura velut crocodili.
[γ] Sunt autem multa genera cancrorum, unum quidem in India quod miles propter velocitatem vocatur et dicitur in se nullam habere superfluitatem ; [δ] cuius non est causa quod non cibetur, quia hoc est impossibile, sed causa est quia cibatur ad modum plantae sugendo humidum tantum. [ε] Dicit etiam Solinus in Occidentali mari cancros esse tam magnos quod homines mergunt et terga habent dura sicut cocodrilli.
4. [ζ] Plin. nat.9, 953sources[…] Latent mensibus quinis. Similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. […]
[η] Plin. nat.9, 964sourcesHieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. Omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis.]
[ζ] Cancri latent in hyeme mensibus quinque. Veris autem tempore procedentes exuunt testas sicut anguis pellem. [η] Dicunt tamen quidam quod hyeme aprica sectantur litora, aestate autem recedunt gregatim ad aquas optatas. Hyeme etiam laeduntur frigore ; autumno et vere pinguescunt et maxime in plenilunio.
5. [θ] AM ?
[ι] Plin. nat.9, 995sourcesContra serpentium ictus medentur.
[θ] Mares, in ea parte qua cauda ad corpus continuatur, subtus quatuor longas habent virgulas prominentes quibus feminae carent. Cauda etiam maris rotundior est et plenior et spissior ; feminae autem est magis tenuis et vacua et lata quasi compressa. Ova feminae primo in corpore sunt valde compressae, et deinde per porum exeunt et virgulis curtis quae sub cauda sunt adhaerent, donec complentur, {1528} [ι] et medentur contra venenatos serpentum morsus. Cum mas et femina coire volunt, prius mas asscendit supra dorsum feminae et tunc femina convertit se supina, et sic mas coit cum ea confricando se ad eam, in egressu ovorum.
6. Cancer lacte potatus sine aqua multis vivit diebus.
7. [κ] AM
[κ] De anatomia autem cancri in praehabitis huius scientiae libris determinatum est.
8. [λ] Ambr. hex.5, 8, 226sourcesCancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit! Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi: quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa: difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest: et periculosum est si chelam eius includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni ventocontra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat: et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas, visceraque interna depascitur.
[λ] Narrat Ambrosius quod cancer libenter intrat conchilia ostreorum et comedit conchilia ; ab alia parte, timens concludi infra concam et conteri, intrare non audet : observat igitur donec ostreum ad radios solis delectatum aperit concam, et tunc lapidem anteriori manu quae bifurcata est intra concam ponens, concludi concam non permittit : et tunc ostreum depascitur.

Notes de source :

1.  […] Et in maris ripa, quod est in terra Iudea, inveniuntur cancri parvi, <et> dicuntur #.:milites#.; propter velocitatem cursus eorum, quoniam ipsi currunt in tantum, quod non possunt deprehendi. Et <si> aliquis accipitur et <finditur> in corpore, non invenitur in eo caro vel superfluitas omnino, quia non habe<n>t pascua. | 

2. Sunt autem cancri in mari occidentali qui homines apprehendunt, et submergunt, habent autem terga dura velut crocodili.  | 

3. […] Latent mensibus quinis. Similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. […] | 

4. Hieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. Omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis.] | 

5. Contra serpentium ictus medentur.  | 

6. Cancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit! Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi: quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa: difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest: et periculosum est si chelam eius includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni ventocontra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat: et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas, visceraque interna depascitur.