CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<39. Draco maris>

Source : TC, De dracone maris (6, 15).
1. [α] Arist. HA, 602 b 24 MS1sourcesEt sunt pisces, qui, cum mordentur a dracone, moriuntur, […].
[β] Plin. nat.9, 822sources[…] Rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cauernam sibi rostro mira celeritate excauat.
[γ] Plin. nat.32, 793sourcesDentium dolores sedantur ossibus draconis marini scariphatis gingiuis, […].
39. Draco maris, ut dicit Plinius, ingens est bestia ad modum serpentis formata, sed pinnas habet quibus utitur ad natandum, et impetu uno multa maris spatia pernatans magnitudine virium suarum. {1530} [α] Est autem bestia venenosa ; et quoscunque momorderit pisces vel animalia alia moriuntur : [β] et cum aliquando per rethe piscatorum ad litus trahitur, subito foveam facit in harenis ut abscondatur. [γ] Cinis autem ossium eius sanat dentium dolores.

Notes de source :

1. Et sunt pisces, qui, cum mordentur a dracone, moriuntur, […]. | 

2. […] Rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cauernam sibi rostro mira celeritate excauat. | 

3. Dentium dolores sedantur ossibus draconis marini scariphatis gingiuis, […].