CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 10/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<40. Delfini>

Source : , ().
1. [α] Sol. coll.12, 31sourcesHaec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes.
[β] AM?
[γ] Arist. HA, 566 b 21-23 MS2sourcesEt seq<un>tur ipsum sui pulli magno tempore quoniam hoc animal diligit suos pullos magno tempore.
[δ] Arist. HA, 631 a 8-15 MS3sourcesEt jam videbantur multi delphini magni et parvi simul, et habebant duos custodes. Et post modicum tempus moriebatur unus parvus et alii afferebant eum super spatulas usque ad profundum et deinde ascendebant. Et hoc fecerunt multocies custodiendo ipsum, ne comederetur ab aliis piscibus.
40. [α] Delfinorum in mari multa sunt genera. [β] Hoc autem quod frequentius videtur in mari animal est nigrae pellis, caput habens breve et dentes in ore continuos, sicut sunt molares dentes porci, et diligit homines ; [γ] diligit etiam id quod est suae speciei, [δ] ita quod, pullis eius gregatim ambulantibus, duo custodes delfini magni ponuntur et, si quid de sua specie mortuum fuerit, alii custodiunt ipsum ne ab aliis piscibus devoretur donec ipsum mare eiecerit.
2. [ε] Plin. nat.9, 29-32?
[ζ] AM
[ε] In mari magno Mediterraneo quod Ytaliam duobus tangit lateribus, piscatoribus ad piscandum ad mare euntibus, delfinorum grex congregatus vadit cum eis et in mari per modum coronae cingunt pisces et coartant ad retia propellendo ; ab Ytalicis enim delfinus non comeditur nec eum piscatores venantur, sed potius de captis piscibus delfinis dant aliquam portionem ; [ζ] et hos delfinos Ytalici tumberellos vocant eo quod tumbantes ante naves aquam evomunt.
3. [η] Plin. nat.18, 360?4sourcesPraesagiunt et animalia: delphini tranquillo mari lasciuientes flatum, ex qua uenient parte.
[η] Hoc animal, tempestatis tempore de fundo fugiens ad superficiem, futuram nuntiat tempestatem.
4. [θ] Arist. HA, 566 b 23-25 MS5sourcesEt jam viderunt delfin centum triginta annorum et alium centum et viginti annorum ; et sciebatur hoc, quoniam amputabant eorum caudas.
[ι] ?
[θ] Est autem, ut dicunt, magnae aetatis, quod etiam compertum esse dicunt aliquem amputata cauda centum annis et amplius vixisse ; [ι] sed post decem mensium tempus coit, et coitus eius est velox, eo quod testiculos et veretrum habet interius ; et femina resupinata sub mare per vulvam, quae est sicut vulva balenae et mulieris, accipit semen.
5. [κ] Plin. nat.9, 286sources[…] Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in litus peruectum.
[λ] Plin. nat.9, 337sourcesCapto a rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum conuenit multitudo maestitia quadam, quae posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit.
[μ] Guelf (Deus 1998, 89)?8sourcesSi quis carnes delfini comederit et in mari lapsus fuerit, si a delphinis inuenitur statim eum deuorant.
[ν] Sol. coll.12, 7-89sourcesdivo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo inexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum se etiam manui ipsius crederet. mox cum profluxisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque veheret.Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio eius delphin interiit. Pigeret hoc adseverare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum.
[ξ] Sol. coll.12, 1110sourcesIuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit et velut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multavit nec reverti voluit amplius in profunda.
[κ] Hoc animal gaudet musicis, ita quod Arionem quemdam citharoedum qui cithara cantaverat in mare proiectum excipientes delfini impulerunt et detulerunt ad litus. [λ] Alio in tempore cum Cariae rex delfinum quemdam magnum cepisset, multitudo magna delfinorum captum ad litus prosecuta est delfinorum ad modum plangentium se habentium ; quod Cariae rex videns, captum praecepit absolvi delfinum, quem coetus delfinorum, quasi tripudio recipiens, abduxit a litore. [μ] Dicunt etiam quod cadens in mare si delfini carnes comestas in se habuerit, a delfinis devoratur si praesentes sint. Si autem non comederit carnes delfini, etiam mortuus et necatus a delfinis revehitur ad litus. [ν] Sub Augusto principe dicunt puerum cibasse delfinum ita quod tandem de manu eius cibum sumpsit et tandem etiam dorso exceptum puerum per mare vexit quo voluit et revexit ad litus ; et tandem, cum mortuus puer in litore maris ut solebat non compareret, ex dolore ferunt mortuum esse delfinum. [ξ] Illi penitus simile fertur in mari civitatis {1531} Yponensis in Affrica accidisse, et iuxta eamdem urbem non longe alium puerum, Henanum nomine, simile quid cum delfino perfecisse sicut in Persarum scribitur hystoriis11sourcesThomas de Cantimpré reprend ces récits à Solin, qu'il suit de très près quand il ne le recopie pas intégralement ; mais la mention de l'Histoire des Perses ne figure pas chez Solin ; c'est Thomas de Cantimpré qui l'ajoute comme source uniquement pour les deux dernières anecdotes de son chapitre. Tous ces récits figurent originellement dans Plin. nat. 9, 24-33..
6. [ο] AM
[ο] In nostro autem mari Germaniae adiacenti, delfini capiuntur et comeduntur, et ideo fugiunt homines.
7. [π] Plin. nat.9, 2012sourcesVelocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior uolucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in uentre, nullus piscium celeritatem eius euaderet. sed adfert moram prouidentia naturae, quia nisi resupini atque conuersi non corripiunt, quae causa praecipue uelocitatem eorum ostendit.
[π] Est autem aliud delfinorum genus, de quo narrant quod habet os in medio sui corporis et tantae est celeritatis quod nichil ipsum marinorum evaderet nisi quod capit praedam conversum ita quod ab inferiori os supra convertit, et tunc pisces fugere possunt ; et hoc genus odit pullos suos, ita quod masculus devoraret eos nisi femina eos occultaret ; mater igitur occultat pullos et secum ducit usque ad completionem ; et postquam completi sunt, ita eos odire incipit quod cum mare devoraret eos si se viribus propriis non defenderent.
8. [ρ] Sol. coll.32, 2613sourcesEst et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant et interimunt.
[ρ] Aliud iterum delfinorum genus quidam dicunt esse in Nilo cristata ad modum serrae habens dorsa spinis incidentibus ; et hoc genus, cocodrillis natantibus, se supponit et ventres eorum molles crista dorsi incidit et cocodrillum perimit14sourcesCe dernier paragraphe vient bien du livre VI de Thomas de Cantimpré, mais du chapitre XVII intitulé De delphinis alterius generis. Comme souvent, Albert le Grand fait un travail de synthèse par rapport à sa source et contracte les deux espèces de dauphins distinguées par Thomas de Cantimpré, auxquelles il en ajoute une troisième, dans un seul chapitre consacré au dauphin..

Notes de source :

1. Haec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes. | 

2. Et seq<un>tur ipsum sui pulli magno tempore quoniam hoc animal diligit suos pullos magno tempore. | 

3. Et jam videbantur multi delphini magni et parvi simul, et habebant duos custodes. Et post modicum tempus moriebatur unus parvus et alii afferebant eum super spatulas usque ad profundum et deinde ascendebant. Et hoc fecerunt multocies custodiendo ipsum, ne comederetur ab aliis piscibus. | 

4. Praesagiunt et animalia: delphini tranquillo mari lasciuientes flatum, ex qua uenient parte. | 

5. Et jam viderunt delfin centum triginta annorum et alium centum et viginti annorum ; et sciebatur hoc, quoniam amputabant eorum caudas. | 

6. […] Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in litus peruectum. | 

7. Capto a rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum conuenit multitudo maestitia quadam, quae posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. | 

8. Si quis carnes delfini comederit et in mari lapsus fuerit, si a delphinis inuenitur statim eum deuorant. | 

9. divo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo inexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum se etiam manui ipsius crederet. mox cum profluxisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque veheret.Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio eius delphin interiit. Pigeret hoc adseverare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum. | 

10. Iuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit et velut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multavit nec reverti voluit amplius in profunda. | 

11. Thomas de Cantimpré reprend ces récits à Solin, qu'il suit de très près quand il ne le recopie pas intégralement ; mais la mention de l'Histoire des Perses ne figure pas chez Solin ; c'est Thomas de Cantimpré qui l'ajoute comme source uniquement pour les deux dernières anecdotes de son chapitre. Tous ces récits figurent originellement dans Plin. nat. 9, 24-33. | 

12. Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior uolucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in uentre, nullus piscium celeritatem eius euaderet. sed adfert moram prouidentia naturae, quia nisi resupini atque conuersi non corripiunt, quae causa praecipue uelocitatem eorum ostendit. | 

13. Est et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant et interimunt. | 

14. Ce dernier paragraphe vient bien du livre VI de Thomas de Cantimpré, mais du chapitre XVII intitulé De delphinis alterius generis. Comme souvent, Albert le Grand fait un travail de synthèse par rapport à sa source et contracte les deux espèces de dauphins distinguées par Thomas de Cantimpré, auxquelles il en ajoute une troisième, dans un seul chapitre consacré au dauphin.