CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<42. Dentrix>

Source : TC, De dentrice (7, 30).
1. [α] Isid. orig.12, 6, 22-231sourcesPagrum, quem Graeci phagrum ideo nuncupant quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur. Dentix pro multitudine et granditate dentium dictus.
[β] AM
42. [α] Dentrix vel peagrus piscis est qui ex re nomen habet. Multos enim dentes habet et magnos quibus grassatur in ostrea. [β] Hunc piscem moderni dentatum vocant ; et habet dentes ante superius et inferius aequales fere, ad modum dentium hominis qui incisores vocantur dispositos, sed inferiorem mandibulam habet ex duobus ossibus compositam sicut et homo ; et est piscis squamosus, non magnus, plusquam palmi habens quantitatem, et est in figura piscis qui monachus vocatur nisi quod caput non habet adeo spissum ; et est latioris corporis aliquantulum et habundat in mari Apulico et Siciliae et iuxta Romam.

Notes de source :

1. Pagrum, quem Graeci phagrum ideo nuncupant quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur. Dentix pro multitudine et granditate dentium dictus.