CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<48. Escynus>

1. [α] Plin. nat.9, 1001sourcesEx eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. […] Nec omnibus idem vitreus color. Circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. Ova omnium amara, quina numero, Ora in medio corpore in terram versa.
48. Escynus de genere est cancrorum semipedalis. [α] Circa coronam sunt candidi, aculeos quosdam pro pedibus habentes et ora in medio corpore, et sunt colore quasi vitrei et paene in scorpionis effigie ; loco dentium graves in ore habentes aculeos, ova faciunt quinque numero et sunt amarissima. Est autem venenosus nec comedi potest nisi totum dissolvat comedentem.
2. [β] Plin. nat.9, 1002sourcesTradunt saeuitiam maris praesagire eos correptisque opperire lapillis, mobilitatem pondere stabilientes ; nolunt volutatione spinas adterere. Quod ubi uidere nautici, statim pluribus ancoris nauigia infrenant.
[β] Hic piscis praenuntiat tempestates : sentiens enim materiam ventorum elevari de fundo, rapit lapidem, stabiliens se ad ipsum sicut ad anchoram ; et cum hunc lapidem escynum trahere vident nautae, etiam ipsi anchoris figunt naves.
3. [γ] AM
[δ] Plin. nat.9, 793sourcesEst paruus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. Hoc carinis adhaerente, naues tardius ire creduntur, inde nomine inposito.32, 24sourcesTamen omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac paruus admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenet. Ruant uenti licet, saeuiant procellae, imperat furori uiresque tantas compescit et cogit stare nauigia, quod non uincula ulla, non ancorae pondere inreuocabili iactae.
{1533} [γ] Hic piscis escynus est de quo in praecedentibus diximus quod detinet navim : [δ] subtus enim adhaerens navi ducentorum vel amplius pedum cum omnibus armamentis suis detinet eschynus contra quemlibet ventorum impulsum, ita quod moveri nequit arte aliqua vel violentia.

Notes de source :

1. Ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. […] Nec omnibus idem vitreus color. Circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. Ova omnium amara, quina numero, Ora in medio corpore in terram versa. | 

2. Tradunt saeuitiam maris praesagire eos correptisque opperire lapillis, mobilitatem pondere stabilientes ; nolunt volutatione spinas adterere. Quod ubi uidere nautici, statim pluribus ancoris nauigia infrenant. | 

3. Est paruus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. Hoc carinis adhaerente, naues tardius ire creduntur, inde nomine inposito. | 

4. Tamen omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac paruus admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenet. Ruant uenti licet, saeuiant procellae, imperat furori uiresque tantas compescit et cogit stare nauigia, quod non uincula ulla, non ancorae pondere inreuocabili iactae.