CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<49. Ezox>

Source : TC, De ezoce (7, 32).
1. [α] AM
49. [α] Ezox piscis est quem quidam lahsen vocant. Quidam autem magnum piscem Danubii et quarumdam aquarum Danubium influentium, quem Ungari et Alamanni husonem vocant, dicunt esocem. Ille igitur, qui lahse vocatur, figuram et colorem habet salmonis nisi quod inferiorem mandibulam ad superius habet recurvam sicut rostrum aquilae curvatur ad inferius ; et tamen non est longior quam superior, sed superiore foramine ad hoc parato in se recipit inferiorem. Carnem autem habet non adeo rubeam neque ita delectabilem sicut salmo.