CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 04/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<59. Garcanez>

Source : TC, De glamanez (6, 26).
1. [α] Arist. HA, 621 a 21- 27 MS 1sourcesAnimal autem, quod dicitur glanieuz ex piscibus fluvialibus est. <Et est> mas illius magne solicitudinis circa suos pullos. Et femina, postquam ovat, dimittit ova sua et vagatur et mas custodit locum, in quo sunt ova, et stat illic custodiendo ova. Et hoc facit per quadraginta aut quinquaginta dies, quousque crescant pulli et habeant potestatem fugiendi pisces. Albert le Grand suit Thomas de Cantimpré, qu’il résume en utilisant presque les mêmes termes.
[β] Arist. HA, 621 a 28- 621 b 2 MS2sources et in tempore, in quo proibet pisces appropinquare ovis, facit cum eius orificio opus quoddam et vociferat. Quoniam tantum diligit sua ova, quod, si esse<n>t in profundo maris, non auferretur ab eis. Et multotiens cadit in rete, et forte comedet fila retis et abscindet ipsa, et tamen non dimittet ova. Et habet dentes fortes valde, per quos abscindit retia.
59. [α] Garcanez animal dicunt fluviale cuius femina vagabunde discurrens non sollicitatur, sed negligit partum. Mas autem stat circa eos quos femina neglexit [β] et aedificat etiam in giro circa eos lignis, ne pateat inimicis piscibus, et tunc aliquando extra aquam vociferat fortiter ut sibi adversantia terreantur animalia ; et, si in tali sollicitudine cadit in retia, zelo defendendae prolis mordens retia erumpit, non tam fortitudine quam animositate.

Notes de source :

1. Animal autem, quod dicitur glanieuz ex piscibus fluvialibus est. <Et est> mas illius magne solicitudinis circa suos pullos. Et femina, postquam ovat, dimittit ova sua et vagatur et mas custodit locum, in quo sunt ova, et stat illic custodiendo ova. Et hoc facit per quadraginta aut quinquaginta dies, quousque crescant pulli et habeant potestatem fugiendi pisces. Albert le Grand suit Thomas de Cantimpré, qu’il résume en utilisant presque les mêmes termes. | 

2.  et in tempore, in quo proibet pisces appropinquare ovis, facit cum eius orificio opus quoddam et vociferat. Quoniam tantum diligit sua ova, quod, si esse<n>t in profundo maris, non auferretur ab eis. Et multotiens cadit in rete, et forte comedet fila retis et abscindet ipsa, et tamen non dimittet ova. Et habet dentes fortes valde, per quos abscindit retia.