CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<70. Lolligenes>

Source : TC, De lolligine (7, 44).
1. [α] Isid. orig.12, 6, 471sourcesLulligo. Tradunt in Oceano Mauretaniae, non procul a Lixo flumine, tantam multitudinem lulliginum [...]
[β] Plin. nat.9, 932sources[…] In nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur.
[γ] Plin. nat.9, 843sourcesLolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo.
[δ] Isid. orig.12, 6, 474sourcesLulligo. [...] tantam multitudinem lulliginum evolare ex aqua ut etiam naves demergere possint.
[ε] Plin. nat.9, 835sources[…] et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos.
[ζ] AM
[η] Plin. nat.9, 836sourcesHis caput inter pedes et ventrem […].
70. [α] Lolligenes pisces sunt, ut dicit Plinius, iuxta Mauritaniam non longe a Lixo flumine, in Occeano morantes. [β] Hii sunt longitudinis quinque cubitorum [γ] et natantes saepe efferunt se extra aquam sicut sagittae volantes [δ] et aliquando in tanto numero quod naves obviantes demergunt. [ε] Hic piscis habet anterius duos pedes quibus cibum ad os porrigit, [ζ] sicut locusta. Aliquod genus istius piscis est asperrimum et pugnax et aciebus congregatis congreditur, sicut karabo, [η] habens caput inter pedes et ventrem.

Notes de source :

1. Lulligo. Tradunt in Oceano Mauretaniae, non procul a Lixo flumine, tantam multitudinem lulliginum [...] | 

2. […] In nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur. | 

3. Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo. | 

4. Lulligo. [...] tantam multitudinem lulliginum evolare ex aqua ut etiam naves demergere possint. | 

5. […] et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos. | 

6. His caput inter pedes et ventrem […].