CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<73. Lucius>

Source : TC, De lucio (7, 48).
1. [α] AM
[β] AM
73. [α] Lucius piscis est notus dulcis aquae, rostro longo et magni rictus, et fauces habens undique dentibus plenos. Huius cibus sunt pisces, etiam illis qui sunt sui generis non parcens ; [β] stomachum habet ita gutturi continuatum quod aliquando eicit eum aviditate gluciendi piscem. Quos autem ceperit pisces, capite interius verso digerit et aliquando parum seipso breviorem glutit piscem ; et tunc, capite interius verso et aliquanta parte extra os dependente, paulatim digerit et attrahit partes piscis secundum longitudinem donec totum digesserit.
2. [γ] AM
Femina huius piscis cum ova spargit, multum ad originem aquarum asscendit propter dulcedinem aquarum quae convenit ovis imperfectis, quae in aquam proiecta incrementum debent accipere. Si tamen aliquando piscem asperae squamae inveniat et acutae spinae, sicut est perca, hunc apprehenso capite devorat ; sed si per caudam apprehenderit, glutire non potest eo quod tunc et squama et spinae in contrarium dispositae impediant ; [γ] ego tamen vidi et consideravi quod, cum piscem capit, primo in ore per transversum dentibus perforatum diu portat et tunc mortuum glutit.