CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<74. Murenae>

Source : TC, De murenis (7, 49).
1. [α] AM
74. [α] Murenae sunt pisces noti similes serpentibus in anteriori corporis, sed a medio corporis usque in finem similes sunt anguillis, {1538} et ab illo loco usque in finem caudae totum corpus per latera circumpositum est pinnulis. Os autem habent ad sugendum humiditates et non ad masticandum ; et ideo falsum est quod dentes extra os habeant sicut karabo et gambarus. Falsum etiam est quod non sit nisi murena femina et quod a serpente mare concipiat et quod serpens evocet eam de aquis sibilo et tunc evomat venenum et coeat cum eadem. Cum enim totus humor naturalis serpentis venenum sit, sicut non potest evomere naturalem sibi humorem, ita non potest evomere venenum. Nec murena extra aquam vivere potest sed serpens vivit in aqua : et ideo fabula est quod dicitur.
2. [β] AM
[β] Hic piscis murena est in aquis Galliae et Germaniae. Sed in Germania Orientali inveniuntur tria genera murenarum : unum quidem valde parvum in Danubio, quasi calami quantitatem et palmi longitudinem non excedens ; alterum autem maius illo invenitur in aquis septentrionalibus, quod est longitudinis pedis et dimidii ad plus et habet novem guttas in corpore iuxta caput ex utroque latere, et ideo ab incolis novem oculi vocatur ; tertium est magnum ad spissitudinem brachii hominis et ad longitudinem cubiti vel amplius et non habet oculos.
3. [γ] AM
Hic piscis dulcis non autem sanus est et, cum comeditur, calidis speciebus est condiendus et forti vino. [γ] Hic piscis spinas non habet sed kartillaginem loco spinae dorsi. Est autem aequalis valde corporis et ideo diu vivit in partes divisus.