CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<78. Mullus>

Source : TC, De mullo (7, 57).
1. [α] AM
[β] Isid. orig.12, 6, 251sourcesMullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari ; homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in vino necatus, hi qui inde biberint taedium vini habent.
[γ] Plin. nat.32, 1382sourcesMullus in uino necatus uel piscis rubellio uel anguillae, item uua marina in uino putrefacta iis qui inde biberint taedium uini adfert.
78. [α] Mullus piscis est quem Gallice mulettum, Germani vocant harderen ; et est piscis lati capitis in craneo et palmi et dimidii, et dulcissimae carnis : [β] unde mullus quasi mollis dicitur quia tener est et dulcis. Minuit autem cibatus libidinem et hebetat oculos et qui saepe comedit eum piscem redolet ; et si in vino hic piscis necetur, hoc vinum bibitum aufert vini desiderium ; [γ] et hoc facit etiam anguilla in vino necata.

Notes de source :

1. Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari ; homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in vino necatus, hi qui inde biberint taedium vini habent. | 

2. Mullus in uino necatus uel piscis rubellio uel anguillae, item uua marina in uino putrefacta iis qui inde biberint taedium uini adfert.