CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<95. Porcus marinus>

Source : TC, De porco marino (7, 64).
1. [α] Plin. nat.32, 562sourcesInter venena piscium sunt porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum ; remedio est limus ex reliquo piscium eorum corpore.
[β] Isid. orig.12, 6, 123sourcesPorci marini, qui vulgo vocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium et, nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt.
[γ] AM
95. Porcus marinus est piscis esibilis, ut dicit Plinius, porco {1542} in magna parte similis. Capite enim similis est porco, linguam ut porcus solutam habet ; membra etiam interiora corporis et costas dispositas habet ut porcus. Tota fere caro eius transit in pinguedinem et crassitudinem ; voce tamen differt a porco1sourcesContrairement à ce qu'indique Albert le Grand, la source de ce passage n'est pas Pline ; il le recopie fidèlement à partir du texte de Thomas de Cantimpré, qui lui-même n'indiquait pas de source.. [α] In dorso eius quaedam spinae sunt venenum efficacissimum habentes.Sed fel eorum est remedium contra puncturam spinarum illarum. [β] Haec animalia labore magno victum conquirunt. In fundo enim maris fodiunt terram sicut porci [γ] et ideo illi non sunt quos nos porcos consuevimus appellare, de quibus superius diximus.

Notes de source :

1. Contrairement à ce qu'indique Albert le Grand, la source de ce passage n'est pas Pline ; il le recopie fidèlement à partir du texte de Thomas de Cantimpré, qui lui-même n'indiquait pas de source. | 

2. Inter venena piscium sunt porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum ; remedio est limus ex reliquo piscium eorum corpore. | 

3. Porci marini, qui vulgo vocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium et, nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt.