CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<99. Platanistae>

Source : TC, De platanistis (6, 42).
1. [α] Plin. nat.9, 461sourcesin Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo adfert vermes, branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.
99. [α] Platanistae, ut dicit Plinius, belluae sunt marinae quae Gange fluvio Indiae nascuntur et in mare veniunt ; et rostrum habent delfini et caudam habent sedecim cubitorum longitudinis. Hiis sociae sunt beluae quas stacias vocant, brachia bina habentes quibus tanta inest fortitudo ut elefantes in aquam intrantes infestent et eis promuscidas abrumpant.

Notes de source :

1. in Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo adfert vermes, branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.