CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Albertus Magnus - De animalibus liber XXIV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Albert Le Grand, Albertus Magnus, De animalibus, libri XXVI. Nach del Cölner Urschrift, Hermann Stadler (éd.), Münster, Aschendorff (Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters ; 16), 1920.

<Prohemium>

1. Iam in praecedenti libro loquuti sumus de volatilibus quae in genere animalium perfectiora videntur esse natatilibus. In hoc igitur libro consequens est de natatilibus pertransire, de quorum natura licet tam in communi quam in speciali multa dixerimus, tamen hic etiam quaedam dicenda sunt prius in communi et deinde in speciali. Quamvis enim sicut et in antehabitis diximus, hoc non sit philosophicum et eo quod in talibus saepe repetitur idem, tamen rudes istud magis instruit et cum nominibus propriis hic ponuntur aquatica, intelliguntur interpretationes nominum in praecedentibus positorum, dum suis quaeque proprietatibus animalia describuntur.
2. In communi igitur de aquaticis omnibus dicimus quod humidae sunt naturae, quod et naturalis locus ostendit et esca : conservatur enim quodlibet in loco sibi connaturali, et nutritur, eiusdem complexionis cibo cum principiis ex quibus per generationem constituitur. Frigida etiam talia esse convenit in pluribus cuius signum est sanguine ea carere aut pauci sanguinis esse. Pauca etiam horum collum habent vel virgam vel vulvam vel mamillas : quae enim eorum sibi similia ex utero generant, conos quidem habent mamillares iuxta iuncturas et virgas habent et vulvas, sed haec instrumenta extra non dependent, sed intus habent virgas et emittunt eas tempore coitus ut delfinus et cetus. Et mamillae sunt coni quidam ad quos quaedam viae lacteae vicem rivertis venae habentes a corpore derivantur.Et nichil aquaticorum umquam innaturaliter visum est coire : et numquam movetur ad coitum cum alio quam cum sui generis animali : et dum ovant, confricant se ventribus, aut femina praecedit spargens ova, et mas sequitur fundens lac super ea : propter quod et plurima pereunt quae vel in contactu confricationis non exeunt, aut descendunt ita quod lac masculi non tangit ea : et haec est causa quod non piscium {1516} exuberans ultra omnem copiam multitudo, cum tamen ova piscium omnem videantur excedere multitudinem. Ovantes autem ovant magni quidem in petris vel in limo, parvi autem in radicibus plantarum aquaticarum : omnes tamen marini hoc habent quod in introitu aquarum dulcium libentius ovant propter pastum affluentem et aquae dulcedinem. Multa etiam genera aquaticorum ova sua custodiunt, ne ab aliis devorentur : quia licet omnia aquatica comedant se invicem et praecipue marina praeter fastaleon quod ideo excipit Aristoteles quia carnes non comedit : et piscatores michi dixerunt quod in fluminibus expertum est idem de barbello : tamen parcunt pullis suis omnia donec compleantur ex naturali amore permanentiae naturae in specie.
3. Amplius autem fore omnibus piscibus convenit modicum dormire et apertis oculis eo quod palpebras non habent, sed duros oculos, et in somno non nisi caudam parumper movere : et hoc contingit propter frigiditatem loci digestionis eorum qui parum vaporat ad caput.
4. Amplius cum in profundo et in ripis et in litoribus habitent, carnes eorum qui sunt circa litora, fortiores sunt et sicciores et ideo saniores. In profundo autem habitantium carnes sunt magis humidae et molliores, nisi maximi sint et terrestris naturae sicut illa quae beluae marinae a nonnullis vocantur. Omnibus etiam piscibus ante ovationem convenit vagari et inquirere locum aptum ovationis et in tempore ovationis incedere binos, propter ovorum ex masculo et femina completionem.
5. Lati etiam pisces eo quod humidi sunt et fleumatici magis flante austro impinguantur : et longi magis impinguantur ad boreales flatus. Et huius causa pro certo est quia auster similitudine complexionis auget humidum latis et calore subtiliat et ad membra reducit, et longos naturaliter calidos resolvit calido, quos Boreas restringit : et tunc vaporans humidum in ipsis circumfluens implet eos et impinguat. Huiusmodi etiam humidum causa est quod in multis eorum feminae sunt maiores maribus : et calor quibusdam ut dicit Plinius tantae levitatis est causa quod non mergerentur sub aqua nisi essent pondera suorum enormium capitum.
6. Durities autem oculorum causa est eis male videndi : propter quod in coloribus non nisi extremos discernunt et de mediis non nisi claros ut rubicundum flammeum et croceum splendentem : et ideo peritiores piscatorum dum piscantur, collobiis horum colorum non induuntur. Melius etiam nocte et praecipue in aurora propter hoc idem capiuntur quia tunc et minus vident et moventur ad pastum. Haec etiam causa est quod in aqua turbida melius quam in clara capiuntur, {1517} quoniam retia minus vident. Cum tamen perfecta sint animalia, vetera gurgustia piscium odore infusa et similiter retia vetera magis ab<h>orrent et fugiunt quam nova. Econtra autem si odore escae quam diligit instrumentum sit infusum, magis illo quam alio capitur instrumento. Haec etiam causa est quod oleo et sulfure fere omnium piscium genera moriuntur et est eis odor talis et sapor venenosus.
7. Amplius cum omnis complexio gaudeat sibi simili nisi discrasiam passa sit ut dicit Galienus, siccitate pisces laeduntur, et aves gaudent : et econtra pluviis proficiunt pisces, et aves tristantur : frigiditate tamen excedente crasim aliquando generatur lapis in medullis cerebellorum illorum et illi frigiditate hyemis citius moriuntur.
8. Amplius piscium multiformis valde est generatio : quidam enim coitu, quidam per se, et quidam ex spuma, quidam ex limo putrescente, et quidam aliter et aliter sicut patuit ex antehabitis libris nostris, hinc quod multa piscium et ostreorum genera contingit esse in maris profundo nobis ignota.
9. Adhuc piscis habens corium vel squamas duritie vel mollitie illorum cognoscitur aetas eius : et omnes huiusmodi branchos habent quibus aquam receptam evomunt, quam ad refrigerium recipiunt sicut et spirantia recipiunt aërem : et est hoc mirabile quod piscis marinus nutritur aqua dulci quam sugit ex salsa : et si coquatur in salsa, non invenitur salsus eo quod caro eius nata est attrahere aquam dulcem. Piscis autem aquae dulcis sugit aquam salsam eo quod non potest distinctionem facere aquae dulcis a salsa : et quando coquitur in aqua salsa, salsus invenitur. Haec igitur etiam est causa quod piscis aquae salsae sequitur aquam dulcem, et piscis aquae dulcis sugit aquam salsam.
10. Membra etiam interiora humorem generantia et recipientia sicut epar in aliquibus eorum ita sunt pinguia propter dulcedinem quam trahunt quod fomenta ignis efficiuntur : cuius signum est quod si licinium vel lignum fricetur epate piscis marini, ardet sicut sit linitum oleo. Hac de causa ad superficiem veniunt tempore levis pluviae eo quod dulcedinem quaerunt aquae pluviosae, et praecipue quando manna cadit cum rore et pluviis quia ex illo multum impinguantur. Tempestates autem fugiunt propter iactationem violentam quam patiuntur, et quietem desiderant cuius signum quod piscatores iuxta litora et ripas foveas faciunt, in quibus aqua recepta quieta stat, et infigunt ligna in eas ut sit quietior, et aliquando infigunt ipsi aquae ut pisces desiderantes quietem sub illis capiantur.
11. Quod autem dicunt quidam omnes pisces convenientes esse ad {1518} esum, falsum est sicut patet in pisce stupefactore, qui frigidi est veneni ita quod statim aufert sensum et vitam si diutius tangatur.
12. Haec igitur in communi de piscibus dicta sint a nobis : sed hoc in fine notandum est quod nos hic marinorum genera non distinguimus a fluvialibus nec etiam marina inter se quia ad hoc sufficiunt ea quae dicta sunt in praecedentibus libris : sed de omnibus aquaticis prosequemur secundum ordinem alfabeti sicut fecimus in gressibilibus et volatilibus.