Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Artedius - Historia literaria ichthyologiæ. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738. ,
Seculo primo.
﹡Publius Ovidius Naso, Sulmonis Poëta, floruit ; qui demum in extremo senio Halieuticon quoddam Poëmaticum scripsit, quod tamen ætate laceratum est, & ad partem mutilum. Halieuticon Poëmaticum Ovidii Nasonis per Gryphium anno 1537.
﹡Lucius Junius Moderatus Columella, scripsit libros 12, de re Rustica, anno Christi 42, sub Imperatore Claudio, in quibus, ubi de Piscinis agit, quorundam Piscium mentio sit.
﹡Cajius Plinius Secundus, major, Veronensis, Cæcilii Plinii avunculus, ætate argentea scripsit Historiam Mundi libris 37, variis locis excusam. Totus Liber nonus, & tricesimus secundus, agunt de piscibus, & aliis aquatilibus.
Conspectus.
1. Liber nonus de natura aquatilium continet Capita 62. Liber trecesimus secundus vero, qui de Medicinis ex aquatilibus sumptis, agit, constat Capitibus undecim, quorum ultimum imprimis de Piscibus agit & longum Catalogum Piscium & aliorum Aquatilium Alphabeticè digestum sistit.Editiones præcipuæ sunt sequentes.1°. Cum Castigationibus Hermolai Barbari. Venetiis 1497. fol. per Bernardinum Benalium.2°. Opera Jacobi Dalechampii. Francofurt. 1608. Octav. Vol. 11.3°. Annotationibus Gelenii, Pintiani & aliorum. Colon. Allobr. 1631. fol.4°. Commentariis Is. Barberi, Pintiani, Rhenani, Gelenii, Dalechampii, Scaligeri, Salmasii, Is. Vossii, Johan. Frid. Gronovii, &c. Lugd. Batavorum, & Roterodami 1668. 8vo. volum 3. quæ ultima editio, reliquis accuratior est.
﹡Cajus Julius Solinus. In polyhistore suo Res memorabiles à Plinio excerptas collegit, & inter alia, sex vel septem pisces enumerat. Delphina nempe, Thynnum ; Anguillam, Balænam, Physeterem, Silurum & Canem Marinum. Floruit autem anno Christi 20.