CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Artedius - Historia literaria ichthyologiæ.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Peter Artedi, Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738.

[Introduction]

1. Ichthyologia, quatenus ut scientia per se spectatur, nullo scilicet habito respectu ad alias disciplinas, analytice, secundum seriem seculorum tractari debet.
2. Quod jam præstare conabimur, quantum monumenta scil. antiquorum relicta nobis, id permittunt.
3. Neminem latet, nulla Patrum Antediluvianorum monumenta vel scripta genuina hodie exstare, cum neque in reliquis scientiis, tum multo minus in Historia naturali et Ichthylogia. Quod neque ullo modo fieri potuit, si assertum illud scriptorum quorundam gravissimorum verum sit : quod literæ demum post diluvium, ab Ægyptiis primum inventæ sint.
4. Tempus a Diluvio ad natum Christum, quod viginti tria secula circiter continet, paucissimos historiæ naturalis et Ichthylogiæ Scriptores habet, quos tamen secundum seriem seculorum enumerare non pœnitebit.
5. Assyrios, Babylonios, Medos, Chaldæos, Ægyptios et Phœnices, primis post diluvium seculis aliquid de Historia Naturali et imprimis Ichthyologia literis consignasse, non constat.
6. Proinde his (5.) missis, ad Græcos pedem promoveamus, apud quos :